|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod bonum amissum sit magis
causa doloris quam malum coniunctum. Dicit enim Augustinus, in libro
de octo quaestionibus Dulcitii, dolorem esse de amissione bonorum
temporalium. Eadem ergo ratione, quilibet dolor ex amissione alicuius
boni contingit.
2. Praeterea, supra dictum est quod dolor qui delectationi
contrariatur, est de eodem de quo est delectatio. Sed delectatio est
de bono, sicut supra dictum est. Ergo dolor est principaliter de
amissione boni.
3. Praeterea, secundum Augustinum, XIV de Civ. Dei, amor
est causa tristitiae, sicut et aliarum affectionum animae. Sed
obiectum amoris est bonum. Ergo dolor vel tristitia magis respicit
bonum amissum quam malum coniunctum.
Sed contra est quod Damascenus dicit, in II libro, quod expectatum
malum timorem constituit, praesens vero tristitiam.
Respondeo dicendum quod, si hoc modo se haberent privationes in
apprehensione animae, sicut se habent in ipsis rebus, ista quaestio
nullius momenti esse videretur. Malum enim, ut in primo libro habitum
est, est privatio boni, privatio autem, in rerum natura, nihil est
aliud quam carentia oppositi habitus, secundum hoc ergo, idem esset
tristari de bono amisso, et de malo habito. Sed tristitia est motus
appetitus apprehensionem sequentis. In apprehensione autem ipsa
privatio habet rationem cuiusdam entis, unde dicitur ens rationis. Et
sic malum, cum sit privatio, se habet per modum contrarii. Et ideo,
quantum ad motum appetitivum, differt utrum respiciat principalius
malum coniunctum, vel bonum amissum. Et quia motus appetitus animalis
hoc modo se habet in operibus animae, sicut motus naturalis in rebus
naturalibus; ex consideratione naturalium motuum veritas accipi
potest. Si enim accipiamus in motibus naturalibus accessum et
recessum, accessus per se respicit id quod est conveniens naturae;
recessus autem per se respicit id quod est contrarium; sicut grave per
se recedit a loco superiori, accedit autem naturaliter ad locum
inferiorem. Sed si accipiamus causam utriusque motus, scilicet
gravitatem, ipsa gravitas per prius inclinat ad locum deorsum, quam
retrahat a loco sursum, a quo recedit ut deorsum tendat. Sic igitur,
cum tristitia in motibus appetitivis se habeat per modum fugae vel
recessus, delectatio autem per modum prosecutionis vel accessus; sicut
delectatio per prius respicit bonum adeptum, quasi proprium obiectum,
ita tristitia respicit malum coniunctum. Sed causa delectationis et
tristitiae, scilicet amor, per prius respicit bonum quam malum. Sic
ergo eo modo quo obiectum est causa passionis, magis proprie est causa
tristitiae vel doloris malum coniunctum, quam bonum amissum.
Ad primum ergo dicendum quod ipsa amissio boni apprehenditur sub
ratione mali, sicut et amissio mali apprehenditur sub ratione boni.
Et ideo Augustinus dicit dolorem provenire ex amissione temporalium
bonorum.
Ad secundum dicendum quod delectatio et dolor ei contrarius respiciunt
idem, sed sub contraria ratione, nam si delectatio est de praesentia
alicuius, tristitia est de absentia eiusdem. In uno autem
contrariorum includitur privatio alterius, ut patet in X Metaphys.
Et inde est quod tristitia quae est de contrario, est quodammodo de
eodem sub contraria ratione.
Ad tertium dicendum quod, quando ex una causa proveniunt multi motus,
non oportet quod omnes principalius respiciant illud quod principalius
respicit causa, sed primus tantum. Unusquisque autem aliorum
principalius respicit illud quod est ei conveniens secundum propriam
rationem.
|
|