|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod concupiscentia non sit
causa doloris seu tristitiae. Tristitia enim per se respicit malum,
ut dictum est. Concupiscentia autem est motus quidam appetitus in
bonum. Motus autem qui est in unum contrarium, non est causa motus
qui respicit aliud contrarium. Ergo concupiscentia non est causa
doloris.
2. Praeterea, dolor, secundum Damascenum, est de praesenti,
concupiscentia autem est de futuro. Ergo concupiscentia non est causa
doloris.
3. Praeterea, id quod est per se delectabile, non est causa
doloris. Sed concupiscentia est secundum seipsam delectabilis, ut
philosophus dicit, in I Rhetoric. Ergo concupiscentia non est causa
doloris seu tristitiae.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in Enchirid., subintrantibus
ignorantia agendarum rerum, et concupiscentia noxiarum, comites
subinferuntur error et dolor. Sed ignorantia est causa erroris. Ergo
concupiscentia est causa doloris.
Respondeo dicendum quod tristitia est motus quidam appetitus animalis.
Motus autem appetitivus habet, sicut dictum est, similitudinem
appetitus naturalis. Cuius duplex causa assignari potest, una per
modum finis; alia sicut unde est principium motus. Sicut descensionis
corporis gravis causa sicut finis, est locus deorsum, principium autem
motus est inclinatio naturalis, quae est ex gravitate. Causa autem
motus appetitivi per modum finis, est eius obiectum. Et sic supra
dictum est quod causa doloris seu tristitiae est malum coniunctum.
Causa autem sicut unde est principium talis motus, est interior
inclinatio appetitus. Qui quidem per prius inclinatur ad bonum; et ex
consequenti ad repudiandum malum contrarium. Et ideo huiusmodi motus
appetitivi primum principium est amor, qui est prima inclinatio
appetitus ad bonum consequendum, secundum autem principium est odium,
quod est inclinatio prima appetitus ad malum fugiendum. Sed quia
concupiscentia vel cupiditas est primus effectus amoris, quo maxime
delectamur, ut supra dictum est; ideo frequenter Augustinus
cupiditatem vel concupiscentiam pro amore ponit, ut etiam supra dictum
est. Et hoc modo concupiscentiam dicit esse universalem causam
doloris. Sed ipsa concupiscentia, secundum propriam rationem
considerata, est interdum causa doloris. Omne enim quod impedit motum
ne perveniat ad terminum, est contrarium motui. Illud autem quod est
contrarium motui appetitus, est contristans. Et sic per consequens
concupiscentia fit causa tristitiae, inquantum de retardatione boni
concupiti, vel totali ablatione, tristamur. Universalis autem causa
doloris esse non potest, quia magis dolemus de subtractione bonorum
praesentium, in quibus iam delectamur, quam futurorum, quae
concupiscimus.
Ad primum ergo dicendum quod inclinatio appetitus ad bonum
consequendum, est causa inclinationis appetitus ad malum fugiendum,
sicut dictum est. Et ex hoc contingit quod motus appetitivi qui
respiciunt bonum, ponuntur causa motuum appetitus qui respiciunt
malum.
Ad secundum dicendum quod illud quod concupiscitur, etsi realiter sit
futurum, est tamen quodammodo praesens, inquantum speratur. Vel
potest dici quod, licet ipsum bonum concupitum sit futurum, tamen
impedimentum praesentialiter apponitur, quod dolorem causat.
Ad tertium dicendum quod concupiscentia est delectabilis, quandiu
manet spes adipiscendi quod concupiscitur. Sed, subtracta spe per
impedimentum appositum, concupiscentia dolorem causat.
|
|