|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod appetitus unitatis non
sit causa doloris. Dicit enim philosophus, in X Ethic., quod haec
opinio, quae posuit repletionem esse causam delectationis, et
incisionem causam tristitiae, videtur esse facta ex delectationibus et
tristitiis quae sunt circa cibum. Sed non omnis delectatio vel
tristitia est huiusmodi. Ergo appetitus unitatis non est causa
universalis doloris, cum repletio ad unitatem pertineat, incisio vero
multitudinem inducat.
2. Praeterea, quaelibet separatio unitati opponitur. Si ergo dolor
causaretur ex appetitu unitatis, nulla separatio esset delectabilis.
Quod patet esse falsum in separatione omnium superfluorum.
3. Praeterea, eadem ratione appetimus coniunctionem boni, et
remotionem mali. Sed sicut coniunctio pertinet ad unitatem, cum sit
unio quaedam; ita separatio est contrarium unitati. Ergo appetitus
unitatis non magis debet poni causa doloris quam appetitus
separationis.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in III de libero arbitrio,
quod ex dolore quem bestiae sentiunt, satis apparet in regendis
animandisque suis corporibus, quam sint animae appetentes unitatis.
Quid enim est aliud dolor, nisi quidam sensus divisionis vel
corruptionis impatiens?
Respondeo dicendum quod eo modo quo concupiscentia vel cupiditas boni
est causa doloris, etiam appetitus unitatis, vel amor, causa doloris
ponendus est. Bonum enim uniuscuiusque rei in quadam unitate
consistit, prout scilicet unaquaeque res habet in se unita illa ex
quibus consistit eius perfectio, unde et Platonici posuerunt unum esse
principium, sicut et bonum. Unde naturaliter unumquodque appetit
unitatem, sicut et bonitatem. Et propter hoc, sicut amor vel
appetitus boni est causa doloris, ita etiam amor vel appetitus
unitatis.
Ad primum ergo dicendum quod non omnis unio perficit rationem boni,
sed solum illa a qua dependet esse perfectum rei. Et propter hoc
etiam, non cuiuslibet appetitus unitatis est causa doloris vel
tristitiae, ut quidam opinabantur. Quorum opinionem ibi philosophus
excludit per hoc, quod quaedam repletiones non sunt delectabiles,
sicut repleti cibis non delectantur in ciborum sumptione. Talis enim
repletio, sive unio, magis repugnaret ad perfectum esse, quam ipsum
constitueret. Unde dolor non causatur ex appetitu cuiuslibet
unitatis, sed eius in qua consistit perfectio naturae.
Ad secundum dicendum quod separatio potest esse delectabilis, vel
inquantum removetur illud quod est contrarium perfectioni rei, vel
inquantum separatio habet aliquam unionem adiunctam, puta sensibilis ad
sensum.
Ad tertium dicendum quod separatio nocivorum et corrumpentium
appetitur, inquantum tollunt debitam unitatem. Unde appetitus
huiusmodi separationis non est prima causa doloris, sed magis appetitus
unitatis.
|
|