|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod potestas maior non
debeat poni causa doloris. Quod enim est in potestate agentis, nondum
est praesens, sed futurum. Dolor autem est de malo praesenti. Ergo
potestas maior non est causa doloris.
2. Praeterea, nocumentum illatum est causa doloris. Sed nocumentum
potest inferri etiam a potestate minore. Ergo potestas maior non debet
poni causa doloris.
3. Praeterea, causae appetitivorum motuum sunt interiores
inclinationes animae. Potestas autem maior est aliquid exterius.
Ergo non debet poni causa doloris.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de natura boni, in
animo dolorem facit voluntas resistens potestati maiori; in corpore
dolorem facit sensus resistens corpori potentiori.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, malum coniunctum est
causa doloris vel tristitiae per modum obiecti. Id ergo quod est causa
coniunctionis mali, debet poni causa doloris vel tristitiae.
Manifestum est autem hoc esse contra inclinationem appetitus, ut malo
praesentialiter inhaereat. Quod autem est contra inclinationem
alicuius, nunquam advenit ei nisi per actionem alicuius fortioris. Et
ideo potestas maior ponitur esse causa doloris ab Augustino. Sed
sciendum est quod, si potestas fortior intantum invalescat quod mutet
contrariam inclinationem in inclinationem propriam, iam non erit aliqua
repugnantia vel violentia, sicut quando agens fortius, corrumpendo
corpus grave, aufert ei inclinationem qua tendit deorsum; et tunc
ferri sursum non est ei violentum, sed naturale. Sic igitur si aliqua
potestas maior intantum invalescat quod auferat inclinationem voluntatis
vel appetitus sensitivi, ex ea non sequitur dolor vel tristitia, sed
tunc solum sequitur, quando remanet inclinatio appetitus in
contrarium. Et inde est quod Augustinus dicit quod voluntas resistens
potestati fortiori, causat dolorem, si enim non resisteret, sed
cederet consentiendo, non sequeretur dolor, sed delectatio.
Ad primum ergo dicendum quod maior potestas dolorem causat, non
secundum quod est agens in potentia, sed secundum quod est agens actu,
dum scilicet facit coniunctionem mali corruptivi.
Ad secundum dicendum quod nihil prohibet aliquam potestatem quae non
est maior simpliciter, esse maiorem quantum ad aliquid. Et secundum
hoc, aliquod nocumentum inferre potest. Si autem nullo modo maior
esset, nullo modo posset nocere. Unde non posset causam doloris
inferre.
Ad tertium dicendum quod exteriora agentia possunt esse causa motuum
appetitivorum, inquantum causant praesentiam obiecti. Et hoc modo
potestas maior ponitur causa doloris.
|
|