|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod dolor non auferat
facultatem addiscendi. Dicitur enim Isaiae XXVI, cum feceris
iudicia tua in terra, iustitiam discent omnes habitatores orbis. Et
infra, in tribulatione murmuris doctrina tua eis, sed ex iudiciis
Dei, et tribulatione, sequitur dolor seu tristitia in cordibus
hominum. Ergo dolor vel tristitia non tollit, sed magis auget
facultatem addiscendi.
2. Praeterea, Isaiae XXVIII, dicitur, quem docebit
scientiam? Et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte,
avulsos ab uberibus idest a delectationibus. Sed dolor et tristitia
maxime tollunt delectationes, impedit enim tristitia omnem
delectationem, ut dicitur in VII Ethic.; et Eccli. XI dicitur
quod malitia unius horae oblivionem facit luxuriae maximae. Ergo dolor
non tollit, sed magis praebet facultatem addiscendi.
3. Praeterea, tristitia interior praeeminet dolori exteriori, ut
supra dictum est. Sed simul cum tristitia potest homo addiscere.
Ergo multo magis simul cum dolore corporali.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in I Soliloq., quanquam
acerrimo dolore dentium his diebus torquerer, non quidem sinebar animo
volvere nisi ea quae iam forte didiceram. A discendo autem penitus
impediebar, ad quod mihi tota intentione animi opus erat.
Respondeo dicendum quod, quia omnes potentiae animae in una essentia
animae radicantur, necesse est quod, quando intentio animae vehementer
trahitur ad operationem unius potentiae, retrahatur ab operatione
alterius, unius enim animae non potest esse nisi una intentio. Et
propter hoc, si aliquid ad se trahat totam intentionem animae, vel
magnam partem ipsius, non compatitur secum aliquid aliud quod magnam
attentionem requirat. Manifestum est autem quod dolor sensibilis
maxime trahit ad se intentionem animae, quia naturaliter unumquodque
tota intentione tendit ad repellendum contrarium, sicut etiam in rebus
naturalibus apparet. Similiter etiam manifestum est quod ad
addiscendum aliquid de novo, requiritur studium et conatus cum magna
intentione, ut patet per illud quod dicitur Prov. II, si
quaesieris sapientiam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis
eam, tunc intelliges disciplinam. Et ideo si sit dolor intensus,
impeditur homo ne tunc aliquid addiscere possit. Et tantum potest
intendi, quod nec etiam, instante dolore, potest homo aliquid
considerare etiam quod prius scivit. In hoc tamen attenditur
diversitas secundum diversitatem amoris quem homo habet ad addiscendum
vel considerandum, qui quanto maior fuerit, magis retinet intentionem
animi, ne omnino feratur ad dolorem.
Ad primum ergo dicendum quod tristitia moderata, quae excludit
evagationem animi, potest conferre ad disciplinam suscipiendam, et
praecipue eorum per quae homo sperat se posse a tristitia liberari. Et
hoc modo in tribulatione murmuris homines doctrinam Dei magis
recipiunt.
Ad secundum dicendum quod tam delectatio quam dolor, inquantum ad se
trahunt animae intentionem, impediunt considerationem rationis, unde
in VII Ethic. dicitur quod impossibile est in ipsa delectatione
venereorum, aliquid intelligere. Sed tamen dolor magis trahit ad se
intentionem animae quam delectatio, sicut etiam videmus in rebus
naturalibus, quod actio corporis naturalis magis intenditur in
contrarium; sicut aqua calefacta magis patitur a frigido, ut fortius
congeletur. Si ergo dolor seu tristitia fuerit moderata, per accidens
potest conferre ad addiscendum, inquantum aufert superabundantiam
delectationum. Sed per se impedit, et si intendatur, totaliter
aufert.
Ad tertium dicendum quod dolor exterior accidit ex laesione corporali,
et ita magis habet transmutationem corporalem adiunctam quam dolor
interior, qui tamen est maior secundum illud quod est formale in
dolore, quod est ex parte animae. Et ideo dolor corporalis magis
impedit contemplationem, quae requirit omnimodam quietem, quam dolor
interior. Et tamen etiam dolor interior, si multum intendatur, ita
trahit intentionem, ut non possit homo de novo aliquid addiscere.
Unde et Gregorius propter tristitiam intermisit Ezechielis
expositionem.
|
|