|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod aggravatio animi non
sit effectus tristitiae. Dicit enim apostolus, II ad Cor.
VII, ecce hoc ipsum, contristari vos secundum Deum, quantam in
vobis operatur sollicitudinem, sed defensionem, sed indignationem, et
cetera. Sed sollicitudo et indignatio ad quandam erectionem animi
pertinent, quae aggravationi opponitur. Non ergo aggravatio est
effectus tristitiae.
2. Praeterea, tristitia delectationi opponitur. Sed effectus
delectationis est dilatatio, cui non opponitur aggravatio, sed
constrictio. Ergo effectus tristitiae non debet poni aggravatio.
3. Praeterea, ad tristitiam pertinet absorbere, ut patet per illud
quod apostolus dicit, II ad Cor. II, ne forte abundantiori
tristitia absorbeatur qui est eiusmodi. Sed quod aggravatur, non
absorbetur, quinimmo sub aliquo ponderoso deprimitur; quod autem
absorbetur, intra absorbens includitur. Ergo aggravatio non debet
poni effectus tristitiae.
Sed contra est quod Gregorius Nyssenus et Damascenus ponunt
tristitiam aggravantem.
Respondeo dicendum quod effectus passionum animae quandoque metaphorice
nominantur, secundum similitudinem sensibilium corporum, eo quod motus
appetitus animalis sunt similes inclinationibus appetitus naturalis.
Et per hunc modum fervor attribuitur amori, dilatatio delectationi,
et aggravatio tristitiae. Dicitur enim homo aggravari, ex eo quod
aliquo pondere impeditur a proprio motu. Manifestum est autem ex
praedictis quod tristitia contingit ex aliquo malo praesenti. Quod
quidem, ex hoc ipso quod repugnat motui voluntatis, aggravat animum,
inquantum impedit ipsum ne fruatur eo quod vult. Et si quidem non sit
tanta vis mali contristantis ut auferat spem evadendi, licet animus
aggravetur quantum ad hoc, quod in praesenti non potitur eo quod vult;
remanet tamen motus ad repellendum nocivum contristans. Si vero
superexcrescat vis mali intantum ut spem evasionis excludat, tunc
simpliciter impeditur etiam interior motus animi angustiati, ut neque
hac neque illac divertere valeat. Et quandoque etiam impeditur
exterior motus corporis, ita quod remaneat homo stupidus in seipso.
Ad primum ergo dicendum quod illa erectio animi provenit ex tristitia
quae est secundum Deum, propter spem adiunctam de remissione peccati.
Ad secundum dicendum quod, quantum ad motum appetitivum pertinet, ad
idem refertur constrictio et aggravatio. Ex hoc enim quod aggravatur
animus, ut ad exteriora libere progredi non possit, ad seipsum
retrahitur, quasi in seipso constrictus.
Ad tertium dicendum quod tristitia absorbere hominem dicitur, quando
sic totaliter vis contristantis mali afficit animam, ut omnem spem
evasionis excludat. Et sic etiam eodem modo aggravat et absorbet.
Quaedam enim se consequuntur in his quae metaphorice dicuntur, quae
sibi repugnare videntur, si secundum proprietatem accipiantur.
|
|