|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod tristitia non impediat
omnem operationem. Sollicitudo enim ex tristitia causatur, ut patet
per auctoritatem apostoli inductam. Sed sollicitudo adiuvat ad bene
operandum, unde apostolus dicit, II ad Tim. II, sollicite cura
teipsum exhibere operarium inconfusibilem. Ergo tristitia non impedit
operationem, sed magis adiuvat ad bene operandum.
2. Praeterea, tristitia causat in multis concupiscentiam, ut
dicitur in VII Ethic. Sed concupiscentia facit ad intensionem
operationis. Ergo et tristitia.
3. Praeterea, sicut quaedam operationes propriae sunt gaudentium,
ita etiam quaedam operationes his qui tristantur, sicut lugere. Sed
unumquodque augetur ex sibi convenienti. Ergo aliquae operationes non
impediuntur, sed meliorantur propter tristitiam.
Sed contra est quod philosophus dicit, in X Ethic., quod
delectatio perficit operationem, sed e contrario tristitia impedit.
Respondeo dicendum quod, sicut iam dictum est, tristitia quandoque
non ita aggravat vel absorbet animum, ut omnem motum interiorem et
exteriorem excludat; sed aliqui motus quandoque ex ipsa tristitia
causantur. Sic ergo operatio ad tristitiam dupliciter potest
comparari. Uno modo, sicut ad id de quo est tristitia. Et sic
tristitia quamlibet operationem impedit, nunquam enim illud quod cum
tristitia facimus, ita bene facimus sicut illud quod facimus cum
delectatione, vel sine tristitia. Cuius ratio est, quia voluntas est
causa operationis humanae, unde quando operatio est de qua aliquis
contristatur, necesse est quod actio debilitetur. Alio modo
comparatur operatio ad tristitiam sicut ad principium et causam. Et
sic necesse est quod operatio talis ex tristitia augeatur, sicut quanto
aliquis magis tristatur de re aliqua, tanto magis conatur ad
expellendam tristitiam, dummodo remaneat spes expellendi, alioquin
nullus motus vel operatio ex tristitia causaretur.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|