|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod tristitia non inferat
maxime corpori nocumentum. Tristitia enim habet esse spirituale in
anima. Sed ea quae habent tantum esse spirituale, non causant
transmutationem corporalem, sicut patet de intentionibus colorum quae
sunt in aere, a quibus nullum corpus coloratur. Ergo tristitia non
facit aliquod corporale nocumentum.
2. Praeterea, si facit aliquod corporale nocumentum, hoc non est
nisi inquantum habet corporalem transmutationem adiunctam. Sed
corporalis transmutatio invenitur in omnibus animae passionibus, ut
supra dictum est. Ergo non magis tristitia quam aliae animae
passiones, corpori nocet.
3. Praeterea, philosophus dicit, in VII Ethic., quod irae et
concupiscentiae quibusdam insanias faciunt, quod videtur esse maximum
nocumentum, cum ratio sit excellentissimum eorum quae sunt in homine.
Desperatio etiam videtur esse magis nociva quam tristitia, cum sit
causa tristitiae. Ergo tristitia non magis nocet corpori quam aliae
animae passiones.
Sed contra est quod dicitur Prov. XVII, animus gaudens aetatem
floridam facit, spiritus tristis exsiccat ossa. Et Prov. XXV,
sicut tinea vestimento, et vermis ligno, ita tristitia viri nocet
cordi. Et Eccli. XXXVIII, a tristitia festinat mors.
Respondeo dicendum quod tristitia, inter omnes animae passiones,
magis corpori nocet. Cuius ratio est, quia tristitia repugnat humanae
vitae quantum ad speciem sui motus; et non solum quantum ad mensuram
seu quantitatem, sicut aliae animae passiones. Consistit enim humana
vita in quadam motione, quae a corde in cetera membra diffunditur,
quae quidem motio convenit naturae humanae secundum aliquam determinatam
mensuram. Si ergo ista motio procedat ultra mensuram debitam,
repugnabit humanae vitae secundum quantitatis mensuram; non autem
secundum similitudinem speciei. Si autem impediatur processus huius
motionis, repugnabit vitae secundum suam speciem. Est autem
attendendum in omnibus animae passionibus, quod transmutatio
corporalis, quae est in eis materialis, est conformis et proportionata
motui appetitus, qui est formalis, sicut in omnibus materia
proportionatur formae. Illae ergo animae passiones quae important
motum appetitus ad prosequendum aliquid, non repugnant vitali motioni
secundum speciem, sed possunt repugnare secundum quantitatem, ut
amor, gaudium, desiderium, et huiusmodi. Et ideo ista secundum
speciem suam iuvant naturam corporis, sed propter excessum possunt
nocere. Passiones autem quae important motum appetitus cum fuga vel
retractione quadam, repugnant vitali motioni non solum secundum
quantitatem, sed etiam secundum speciem motus, et ideo simpliciter
nocent, sicut timor et desperatio, et prae omnibus tristitia, quae
aggravat animum ex malo praesenti, cuius est fortior impressio quam
futuri.
Ad primum ergo dicendum quod, quia anima naturaliter movet corpus,
spiritualis motus animae naturaliter est causa transmutationis
corporalis. Nec est simile de spiritualibus intentionibus, quae non
habent naturaliter ordinem movendi alia corpora, quae non sunt nata
moveri ab anima.
Ad secundum dicendum quod aliae passiones habent transmutationem
corporalem conformem, secundum suam speciem, motioni vitali, sed
tristitia contrariam, ut supra dictum est.
Ad tertium dicendum quod ex leviori causa impeditur usus rationis quam
corrumpatur vita, cum videamus multas aegritudines usum rationis
tollere, quae nondum adimunt vitam. Et tamen timor et ira maxime
nocumentum corporale afferunt ex permixtione tristitiae, propter
absentiam eius quod cupitur. Ipsa etiam tristitia quandoque rationem
aufert, sicut patet in his qui propter dolorem in melancholiam vel in
maniam incidunt.
|
|