|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non quaelibet delectatio
mitiget quemlibet dolorem seu tristitiam. Non enim delectatio
tristitiam mitigat, nisi inquantum ei contrariatur, medicinae enim
fiunt per contraria, ut dicitur in II Ethic. Sed non quaelibet
delectatio contrariatur cuilibet tristitiae, ut supra dictum est.
Ergo non quaelibet delectatio mitigat quamlibet tristitiam.
2. Praeterea, illud quod causat tristitiam, non mitigat
tristitiam. Sed aliquae delectationes causant tristitiam, quia, ut
dicitur in IX Ethic., malus tristatur quoniam delectatus est. Non
ergo omnis delectatio mitigat tristitiam.
3. Praeterea, Augustinus dicit, in IV Confess., quod ipse
fugit de patria, in qua conversari solitus erat cum amico suo iam
mortuo, minus enim quaerebant eum oculi eius, ubi videre non
solebant. Ex quo accipi potest quod illa in quibus nobis amici mortui
vel absentes communicaverunt, efficiuntur nobis, de eorum morte vel
absentia dolentibus, onerosa. Sed maxime communicaverunt nobis in
delectationibus. Ergo ipsae delectationes efficiuntur nobis dolentibus
onerosae. Non ergo quaelibet delectatio mitigat quamlibet tristitiam.
Sed contra est quod philosophus dicit, in VII Ethic., quod
expellit delectatio tristitiam, et quae contraria, et quae
contingens, si sit fortis.
Respondeo dicendum quod, sicut ex praedictis patet, delectatio est
quaedam quies appetitus in bono convenienti; tristitia autem est ex eo
quod repugnat appetitui. Unde sic se habet delectatio ad tristitiam in
motibus appetitivis, sicut se habet in corporibus quies ad
fatigationem, quae accidit ex aliqua transmutatione innaturali, nam et
ipsa tristitia fatigationem quandam, seu aegritudinem appetitivae
virtutis importat. Sicut igitur quaelibet quies corporis remedium
affert contra quamlibet fatigationem, ex quacumque causa innaturali
provenientem; ita quaelibet delectatio remedium affert ad mitigandam
quamlibet tristitiam, ex quocumque procedat.
Ad primum ergo dicendum quod, licet non omnis delectatio contrarietur
omni tristitiae secundum speciem, contrariatur tamen secundum genus,
ut supra dictum est. Et ideo ex parte dispositionis subiecti,
quaelibet tristitia per quamlibet delectationem mitigari potest.
Ad secundum dicendum quod delectationes malorum non causant tristitiam
in praesenti, sed in futuro, inquantum scilicet mali poenitent de
malis de quibus laetitiam habuerunt. Et huic tristitiae subvenitur per
contrarias delectationes.
Ad tertium dicendum quod, quando sunt duae causae ad contrarios motus
inclinantes, utraque alteram impedit, et tamen illa finaliter vincit,
quae fortior est et diuturnior. In eo autem qui tristatur de his in
quibus simul cum amico mortuo vel absente delectari consuevit, duae
causae in contrarium moventes inveniuntur. Nam mors vel absentia amici
recogitata, inclinat ad dolorem, bonum autem praesens inclinat ad
delectationem. Unde utrumque per alterum minuitur. Sed tamen, quia
fortius movet sensus praesentis quam memoria praeteriti, et amor sui
ipsius quam amor alterius diuturnius manet; inde est quod finaliter
delectatio tristitiam expellit. Unde post pauca subdit ibidem
Augustinus quod pristinis generibus delectationum cedebat dolor eius.
|
|