|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod fletus non mitiget
tristitiam. Nullus enim effectus diminuit suam causam. Sed fletus,
vel gemitus, est effectus tristitiae. Ergo non minuit tristitiam.
2. Praeterea, sicut fletus vel gemitus est effectus tristitiae, ita
risus est effectus laetitiae. Sed risus non minuit laetitiam. Ergo
fletus non mitigat tristitiam.
3. Praeterea, in fletu repraesentatur nobis malum contristans. Sed
imaginatio rei contristantis auget tristitiam, sicut imaginatio rei
delectantis auget laetitiam. Ergo videtur quod fletus non mitiget
tristitiam.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in IV Confess., quod
quando dolebat de morte amici, in solis gemitibus et lacrimis erat ei
aliquantula requies.
Respondeo dicendum quod lacrimae et gemitus naturaliter mitigant
tristitiam. Et hoc duplici ratione. Primo quidem, quia omne nocivum
interius clausum magis affligit, quia magis multiplicatur intentio
animae circa ipsum, sed quando ad exteriora diffunditur, tunc animae
intentio ad exteriora quodammodo disgregatur, et sic interior dolor
minuitur. Et propter hoc, quando homines qui sunt in tristitiis,
exterius suam tristitiam manifestant vel fletu aut gemitu, vel etiam
verbo, mitigatur tristitia. Secundo, quia semper operatio conveniens
homini secundum dispositionem in qua est, sibi est delectabilis.
Fletus autem et gemitus sunt quaedam operationes convenientes tristato
vel dolenti. Et ideo efficiuntur ei delectabiles. Cum igitur omnis
delectatio aliqualiter mitiget tristitiam vel dolorem, ut dictum est,
sequitur quod per planctum et gemitum tristitia mitigetur.
Ad primum ergo dicendum quod ipsa habitudo causae ad effectum
contrariatur habitudini contristantis ad contristatum, nam omnis
effectus est conveniens suae causae, et per consequens est ei
delectabilis; contristans autem contrariatur contristato. Et ideo
effectus tristitiae habet contrariam habitudinem ad contristatum, quam
contristans ad ipsum. Et propter hoc, mitigatur tristitia per
effectum tristitiae, ratione contrarietatis praedictae.
Ad secundum dicendum quod habitudo effectus ad causam est similis
habitudini delectantis ad delectatum, quia utrobique convenientia
invenitur. Omne autem simile auget suum simile. Et ideo per risum et
alios effectus laetitiae augetur laetitia, nisi forte per accidens,
propter excessum.
Ad tertium dicendum quod imaginatio rei contristantis, quantum est de
se, nata est augere tristitiam, sed ex hoc ipso quod homo imaginatur
quod facit illud quod convenit sibi secundum talem statum, consurgit
inde quaedam delectatio. Et eadem ratione, si alicui subrepat risus
in statu in quo videtur sibi esse lugendum, ex hoc ipso dolet, tanquam
faciat id quod non convenit, ut Tullius dicit, in III de Tuscul.
quaestionibus.
|
|