|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod dolor amici compatientis
non mitiget tristitiam. Contrariorum enim contrarii sunt effectus.
Sed sicut Augustinus dicit, VIII Confess., quando cum multis
gaudetur, in singulis uberius est gaudium, quia fervere faciunt se,
et inflammantur ex alterutro. Ergo, pari ratione, quando multi simul
tristantur, videtur quod sit maior tristitia.
2. Praeterea, hoc requirit amicitia, ut amoris vicem quis
rependat, ut Augustinus dicit, IV Confess. Sed amicus condolens
dolet de dolore amici dolentis. Ergo ipse dolor amici condolentis est
causa amico prius dolenti de proprio malo, alterius doloris. Et sic,
duplicato dolore, videtur tristitia crescere.
3. Praeterea, omne malum amici est contristans, sicut et malum
proprium, nam amicus est alter ipse. Sed dolor est quoddam malum.
Ergo dolor amici condolentis auget tristitiam amico cui condoletur.
Sed contra est quod philosophus dicit, in IX Ethic., quod in
tristitiis amicus condolens consolatur.
Respondeo dicendum quod naturaliter amicus condolens in tristitiis,
est consolativus. Cuius duplicem rationem tangit philosophus in IX
Ethic. Quarum prima est quia, cum ad tristitiam pertineat
aggravare, habet rationem cuiusdam oneris, a quo aliquis aggravatus
alleviari conatur. Cum ergo aliquis videt de sua tristitia alios
contristatos, fit ei quasi quaedam imaginatio quod illud onus alii cum
ipso ferant, quasi conantes ad ipsum ab onere alleviandum et ideo
levius fert tristitiae onus, sicut etiam in portandis oneribus
corporalibus contingit. Secunda ratio, et melior, est quia per hoc
quod amici contristantur ei, percipit se ab eis amari; quod est
delectabile, ut supra dictum est. Unde, cum omnis delectatio mitiget
tristitiam, sicut supra dictum est, sequitur quod amicus condolens
tristitiam mitiget.
Ad primum ergo dicendum quod in utroque amicitia manifestatur,
scilicet et quod congaudet gaudenti, et quod condolet dolenti. Et
ideo utrumque ratione causae redditur delectabile.
Ad secundum dicendum quod ipse dolor amici secundum se contristaret.
Sed consideratio causae eius, quae est amor, magis delectat.
Et per hoc patet responsio ad tertium.
|
|