|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod contemplatio veritatis
non mitiget dolorem. Dicitur enim Eccle. I, qui addit scientiam,
addit et dolorem. Sed scientia ad contemplationem veritatis pertinet.
Non ergo contemplatio veritatis mitigat dolorem.
2. Praeterea, contemplatio veritatis ad intellectum speculativum
pertinet. Sed intellectus speculativus non movet, ut dicitur in
III de anima. Cum igitur gaudium et dolor sint quidam motus animi,
videtur quod contemplatio veritatis nihil faciat ad mitigationem
doloris.
3. Praeterea, remedium aegritudinis apponendum est ubi est
aegritudo. Sed contemplatio veritatis est in intellectu. Non ergo
mitigat dolorem corporalem, qui est in sensu.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in I Soliloq., videbatur
mihi, si se ille mentibus nostris veritatis fulgor aperiret, aut non
me sensurum fuisse illum dolorem, aut certe pro nihilo toleraturum.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, in contemplatione
veritatis maxima delectatio consistit. Omnis autem delectatio dolorem
mitigat, ut supra dictum est. Et ideo contemplatio veritatis mitigat
tristitiam vel dolorem, et tanto magis, quanto perfectius aliquis est
amator sapientiae. Et ideo homines ex contemplatione divina et futurae
beatitudinis, in tribulationibus gaudent; secundum illud Iacobi I,
omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias
incideritis. Et quod est amplius, etiam inter corporis cruciatus
huiusmodi gaudium invenitur, sicut Tiburtius martyr, cum nudatis
plantis super ardentes prunas incederet, dixit, videtur mihi quod
super roseos flores incedam, in nomine Iesu Christi.
Ad primum ergo dicendum quod qui addit scientiam, addit dolorem, vel
propter difficultatem et defectum inveniendae veritatis, vel propter
hoc, quod per scientiam homo cognoscit multa quae voluntati
contrariantur. Et sic ex parte rerum cognitarum, scientia dolorem
causat, ex parte autem contemplationis veritatis, delectationem.
Ad secundum dicendum quod intellectus speculativus non movet animum ex
parte rei speculatae, movet tamen animum ex parte ipsius
speculationis, quae est quoddam bonum hominis, et naturaliter
delectabilis.
Ad tertium dicendum quod in viribus animae fit redundantia a superiori
ad inferius. Et secundum hoc, delectatio contemplationis, quae est
in superiori parte, redundat ad mitigandum etiam dolorem qui est in
sensu.
|
|