|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod somnus et balneum non
mitigent tristitiam. Tristitia enim in anima consistit. Sed somnus
et balneum ad corpus pertinent. Non ergo aliquid faciunt ad
mitigationem tristitiae.
2. Praeterea, idem effectus non videtur causari ex contrariis
causis. Sed huiusmodi, cum sint corporalia, repugnant contemplationi
veritatis, quae est causa mitigationis tristitiae, ut dictum est.
Non ergo per huiusmodi tristitia mitigatur.
3. Praeterea, tristitia et dolor, secundum quod pertinent ad
corpus, in quadam transmutatione cordis consistunt. Sed huiusmodi
remedia magis videntur pertinere ad exteriores sensus et membra, quam
ad interiorem cordis dispositionem. Non ergo per huiusmodi tristitia
mitigatur.
Sed contra est quod Augustinus dicit, IX Confess., audieram
balnei nomen inde dictum, quod anxietatem pellat ex animo et infra,
dormivi, et evigilavi, et non parva ex parte mitigatum inveni dolorem
meum. Et inducit quod in hymno Ambrosii dicitur, quod quies artus
solutos reddit laboris usui, mentesque fessas allevat, luctusque
solvit anxios.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, tristitia secundum
suam speciem repugnat vitali motioni corporis. Et ideo illa quae
reformant naturam corporalem in debitum statum vitalis motionis,
repugnant tristitiae, et ipsam mitigant. Per hoc etiam quod huiusmodi
remediis reducitur natura ad debitum statum, causatur ex his
delectatio, hoc enim est quod delectationem facit, ut supra dictum
est. Unde, cum omnis delectatio tristitiam mitiget, per huiusmodi
remedia corporalia tristitia mitigatur.
Ad primum ergo dicendum quod ipsa debita corporis dispositio,
inquantum sentitur, delectationem causat, et per consequens tristitiam
mitigat.
Ad secundum dicendum quod delectationum una aliam impedit, ut supra
dictum est, et tamen omnis delectatio tristitiam mitigat. Unde non
est inconveniens quod ex causis se invicem impedientibus tristitia
mitigetur.
Ad tertium dicendum quod omnis bona dispositio corporis redundat
quodammodo ad cor, sicut ad principium et finem corporalium motionum,
ut dicitur in libro de causa motus animalium.
|
|