|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod omnis tristitia sit
mala. Dicit enim Gregorius Nyssenus, omnis tristitia malum est,
sui ipsius natura. Sed quod naturaliter est malum, semper et ubique
est malum. Ergo omnis tristitia est mala.
2. Praeterea, illud quod omnes fugiunt, etiam virtuosi, est
malum. Sed tristitiam omnes fugiunt, etiam virtuosi, quia, ut
dicitur in VII Ethic., etsi prudens non intendat delectari, tamen
intendit non tristari. Ergo tristitia est malum.
3. Praeterea, sicut malum corporale est obiectum et causa doloris
corporalis, ita malum spirituale est obiectum et causa tristitiae
spiritualis. Sed omnis dolor corporalis est malum corporis. Ergo
omnis tristitia spiritualis est malum animae.
Sed contra, tristitia de malo contrariatur delectationi de malo. Sed
delectatio de malo est mala, unde in detestationem quorundam dicitur
Prov. II, quod laetantur cum malefecerint. Ergo tristitia de malo
est bona.
Respondeo dicendum quod aliquid esse bonum vel malum, potest dici
dupliciter. Uno modo, simpliciter et secundum se. Et sic omnis
tristitia est quoddam malum, hoc enim ipsum quod est appetitum hominis
anxiari de malo praesenti, rationem mali habet; impeditur enim per hoc
quies appetitus in bono. Alio modo dicitur aliquid bonum vel malum,
ex suppositione alterius, sicut verecundia dicitur esse bonum, ex
suppositione alicuius turpis commissi, ut dicitur in IV Ethic. Sic
igitur, supposito aliquo contristabili vel doloroso, ad bonitatem
pertinet quod aliquis de malo praesenti tristetur vel doleat. Quod
enim non tristaretur vel non doleret, non posset esse nisi quia vel non
sentiret, vel quia non reputaret sibi repugnans, et utrumque istorum
est malum manifeste. Et ideo ad bonitatem pertinet ut, supposita
praesentia mali, sequatur tristitia vel dolor. Et hoc est quod
Augustinus dicit, VIII super Gen. ad Litt., adhuc est bonum
quod dolet amissum bonum, nam nisi aliquod bonum remansisset in
natura, nullius boni amissi dolor esset in poena. Sed quia sermones
morales sunt in singularibus, quorum sunt operationes, illud quod est
ex suppositione bonum, debet bonum iudicari, sicut quod est ex
suppositione voluntarium, iudicatur voluntarium, ut dicitur in III
Ethic., et supra habitum est.
Ad primum ergo dicendum quod Gregorius Nyssenus loquitur de tristitia
ex parte mali tristantis, non autem ex parte sentientis et repudiantis
malum. Et ex hac etiam parte omnes fugiunt tristitiam, inquantum
fugiunt malum, sed sensum et refutationem mali non fugiunt. Et sic
etiam dicendum est de dolore corporali, nam sensus et recusatio mali
corporalis attestatur naturae bonae.
Unde patet responsio ad secundum et tertium.
|
|