|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod tristitia non habeat
rationem boni honesti. Quod enim ad Inferos deducit, contrariatur
honesto. Sed sicut dicit Augustinus, XII super Gen. ad
Litt., Iacob hoc timuisse videtur, ne nimia tristitia sic
perturbaretur, ut non ad requiem beatorum iret, sed ad Inferos
peccatorum. Ergo tristitia non habet rationem boni honesti.
2. Praeterea, bonum honestum habet rationem laudabilis et
meritorii. Sed tristitia diminuit rationem laudis et meriti, dicit
enim apostolus, II ad Cor. IX, unusquisque prout destinavit in
corde suo, non ex tristitia aut ex necessitate. Ergo tristitia non
est bonum honestum.
3. Praeterea, sicut Augustinus dicit, XIV de Civ. Dei,
tristitia est de his quae, nobis nolentibus, accidunt. Sed non velle
ea quae praesentialiter fiunt, est habere voluntatem repugnantem
ordinationi divinae, cuius providentiae subiacent omnia quae aguntur.
Ergo, cum conformitas humanae voluntatis ad divinam pertineat ad
rectitudinem voluntatis, ut supra dictum est; videtur quod tristitia
contrarietur rectitudini voluntatis. Et sic non habet rationem
honesti.
Sed contra, omne quod meretur praemium vitae aeternae, habet rationem
honesti. Sed tristitia est huiusmodi, ut patet per id quod dicitur
Matth. V, beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Ergo
tristitia est bonum honestum.
Respondeo dicendum quod, secundum illam rationem qua tristitia est
bonum, potest esse bonum honestum. Dictum est enim quod tristitia est
bonum secundum cognitionem et recusationem mali. Quae quidem duo in
dolore corporali, attestantur bonitati naturae, ex qua provenit quod
sensus sentit, et natura refugit laesivum, quod causat dolorem. In
interiori vero tristitia, cognitio mali quandoque quidem est per rectum
iudicium rationis; et recusatio mali est per voluntatem bene dispositam
detestantem malum. Omne autem bonum honestum ex his duobus procedit,
scilicet ex rectitudine rationis et voluntatis. Unde manifestum est
quod tristitia potest habere rationem boni honesti.
Ad primum ergo dicendum quod omnes passiones animae regulari debent
secundum regulam rationis, quae est radix boni honesti. Quam
transcendit immoderata tristitia, de qua loquitur Augustinus. Et
ideo recedit a ratione boni honesti.
Ad secundum dicendum quod, sicut tristitia de malo procedit ex
voluntate et ratione recta, quae detestatur malum; ita tristitia de
bono procedit ex ratione et voluntate perversa, quae detestatur bonum.
Et ideo talis tristitia impedit laudem vel meritum boni honesti, sicut
cum quis facit cum tristitia eleemosynam.
Ad tertium dicendum quod aliqua praesentialiter eveniunt, quae non
fiunt Deo volente, sed Deo permittente, sicut peccata. Unde
voluntas repugnans peccato existenti vel in se vel in alio, non
discordat a voluntate Dei. Mala vero poenalia praesentialiter
contingunt, etiam Deo volente. Non tamen exigitur ad rectitudinem
voluntatis, quod ea secundum se homo velit, sed solum quod non
contranitatur ordini divinae iustitiae, ut supra dictum est.
|
|