|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod tristitia non possit
esse bonum utile. Dicitur enim Eccli. XXX, multos occidit
tristitia, et non est utilitas in illa.
2. Praeterea, electio est de eo quod est utile ad finem aliquem.
Sed tristitia non est eligibilis, quinimmo idem sine tristitia, quam
cum tristitia, est magis eligendum, ut dicitur in III Topic.
Ergo tristitia non est bonum utile.
3. Praeterea, omnis res est propter suam operationem, ut dicitur in
II de coelo. Sed tristitia impedit operationem, ut dicitur in X
Ethic. Ergo tristitia non habet rationem boni utilis.
Sed contra, sapiens non quaerit nisi utilia. Sed sicut dicitur
Eccle. VII, cor sapientum ubi tristitia, et cor stultorum ubi
laetitia. Ergo tristitia est utilis.
Respondeo dicendum quod ex malo praesenti insurgit duplex appetitivus
motus. Unus quidem est quo appetitus contrariatur malo praesenti. Et
ex ista parte tristitia non habet utilitatem, quia id quod est
praesens, non potest non esse praesens. Secundus motus consurgit in
appetitu ad fugiendum vel repellendum malum contristans. Et quantum ad
hoc, tristitia habet utilitatem, si sit de aliquo quod est fugiendum.
Est enim aliquid fugiendum dupliciter. Uno modo, propter seipsum,
ex contrarietate quam habet ad bonum; sicut peccatum. Et ideo
tristitia de peccato utilis est ad hoc quod homo fugiat peccatum, sicut
apostolus dicit, II ad Cor. VII, gaudeo, non quia contristati
estis, sed quia contristati estis ad poenitentiam. Alio modo est
aliquid fugiendum, non quia sit secundum se malum, sed quia est
occasio mali; dum vel homo nimis inhaeret ei per amorem, vel etiam ex
hoc praecipitatur in aliquod malum, sicut patet in bonis temporalibus.
Et secundum hoc, tristitia de bonis temporalibus potest esse utilis,
sicut dicitur Eccle. VII, melius est ire ad domum luctus quam ad
domum convivii, in illa enim finis cunctorum admonetur hominum. Ideo
autem tristitia in omni fugiendo est utilis, quia geminatur fugiendi
causa. Nam ipsum malum secundum se fugiendum est, ipsam autem
tristitiam secundum se omnes fugiunt, sicut etiam bonum omnes
appetunt, et delectationem de bono. Sicut ergo delectatio de bono
facit ut bonum avidius quaeratur, ita tristitia de malo facit ut malum
vehementius fugiatur.
Ad primum ergo dicendum quod auctoritas illa intelligitur de immoderata
tristitia, quae animum absorbet. Huiusmodi enim tristitia immobilitat
animum, et impedit fugam mali, ut supra dictum est.
Ad secundum dicendum quod, sicut quodlibet eligibile fit minus
eligibile propter tristitiam, ita quodlibet fugiendum redditur magis
fugiendum propter tristitiam. Et quantum ad hoc, tristitia est
utilis.
Ad tertium dicendum quod tristitia de operatione aliqua, impedit
operationem, sed tristitia de cessatione operationis, facit avidius
operari.
|
|