|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod tristitia sit summum
malum. Optimo enim opponitur pessimum, ut dicitur in VIII
Ethic. Sed quaedam delectatio est optimum, quae scilicet pertinet ad
felicitatem. Ergo aliqua tristitia est summum malum.
2. Praeterea, beatitudo est summum bonum hominis, quia est ultimus
hominis finis. Sed beatitudo consistit in hoc quod homo habeat
quidquid velit, et nihil mali velit, ut supra dictum est. Ergo
summum bonum hominis est impletio voluntatis ipsius. Sed tristitia
consistit in hoc quod accidit aliquid contra voluntatem, ut patet per
Augustinum, XIV de Civ. Dei. Ergo tristitia est summum malum
hominis.
3. Praeterea, Augustinus sic argumentatur in Soliloq., ex duabus
partibus compositi sumus, ex anima scilicet et corpore, quarum pars
deterior corpus est. Summum autem bonum est melioris partis optimum,
summum autem malum, pessimum deterioris. Est autem optimum in animo
sapientia, in corpore pessimum dolor. Summum igitur bonum hominis est
sapere, summum malum dolere.
Sed contra, culpa est magis malum quam poena, ut in primo habitum
est. Sed tristitia seu dolor pertinet ad poenam peccati; sicut frui
rebus mutabilibus est malum culpae. Dicit enim Augustinus, in libro
de vera religione, quis est dolor qui dicitur animi, nisi carere
mutabilibus rebus quibus fruebatur, aut frui se posse speraverat? Et
hoc est totum quod dicitur malum, idest peccatum, et poena peccati.
Ergo tristitia seu dolor non est summum malum hominis.
Respondeo dicendum quod impossibile est aliquam tristitiam seu dolorem
esse summum hominis malum. Omnis enim tristitia seu dolor aut est de
hoc quod est vere malum, aut est de aliquo apparenti malo, quod est
vere bonum. Dolor autem seu tristitia quae est de vere malo, non
potest esse summum malum, est enim aliquid eo peius, scilicet vel non
iudicare esse malum illud quod vere est malum, vel etiam non refutare
illud. Tristitia autem vel dolor qui est de apparenti malo, quod est
vere bonum, non potest esse summum malum, quia peius esset omnino
alienari a vero bono. Unde impossibile est quod aliqua tristitia vel
dolor sit summum hominis malum.
Ad primum ergo dicendum quod duo bona sunt communia et delectationi et
tristitiae, scilicet iudicium verum de bono et malo; et ordo debitus
voluntatis approbantis bonum et recusantis malum. Et sic patet quod in
dolore vel tristitia est aliquod bonum per cuius privationem potest
fieri deterius. Sed non in omni delectatione est aliquod malum, per
cuius remotionem possit fieri melius. Unde delectatio aliqua potest
esse summum hominis bonum, eo modo quo supra dictum est, tristitia
autem non potest esse summum hominis malum.
Ad secundum dicendum quod hoc ipsum quod est voluntatem repugnare
malo, est quoddam bonum. Et propter hoc, tristitia vel dolor non
potest esse summum malum, quia habet aliquam permixtionem boni.
Ad tertium dicendum quod peius est quod nocet meliori, quam quod nocet
peiori. Malum autem dicitur quia nocet, ut dicit Augustinus in
Enchirid. Unde maius malum est quod est malum animae, quam quod est
malum corporis. Unde non est efficax, ratio, quam Augustinus
inducit non ex sensu suo sed ex sensu alterius.
|
|