|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod delectatio non requiratur
ad beatitudinem. Dicit enim Augustinus, in I de Trin., quod
visio est tota merces fidei. Sed id quod est praemium vel merces
virtutis, est beatitudo, ut patet per philosophum in I Ethic. Ergo
nihil aliud requiritur ad beatitudinem nisi sola visio.
2. Praeterea, beatitudo est per se sufficientissimum bonum, ut
philosophus dicit I Ethic. Quod autem eget aliquo alio, non est per
se sufficiens. Cum igitur essentia beatitudinis in visione Dei
consistat, ut ostensum est; videtur quod ad beatitudinem non
requiratur delectatio.
3. Praeterea, operationem felicitatis seu beatitudinis oportet esse
non impeditam, ut dicitur in VII Ethic. Sed delectatio impedit
actionem intellectus corrumpit enim aestimationem prudentiae, ut
dicitur in VI Ethic. Ergo delectatio non requiritur ad
beatitudinem.
Sed contra est quod Augustinus dicit, X Confess., quod beatitudo
est gaudium de veritate.
Respondeo dicendum quod quadrupliciter aliquid requiritur ad aliud.
Uno modo, sicut praeambulum vel praeparatorium ad ipsum, sicut
disciplina requiritur ad scientiam. Alio modo, sicut perficiens
aliquid, sicut anima requiritur ad vitam corporis. Tertio modo,
sicut coadiuvans extrinsecum, sicut amici requiruntur ad aliquid
agendum. Quarto modo, sicut aliquid concomitans, ut si dicamus quod
calor requiritur ad ignem. Et hoc modo delectatio requiritur ad
beatitudinem. Delectatio enim causatur ex hoc quod appetitus
requiescit in bono adepto. Unde, cum beatitudo nihil aliud sit quam
adeptio summi boni, non potest esse beatitudo sine delectatione
concomitante.
Ad primum ergo dicendum quod ex hoc ipso quod merces alicui redditur,
voluntas merentis requiescit, quod est delectari. Unde in ipsa
ratione mercedis redditae delectatio includitur.
Ad secundum dicendum quod ex ipsa visione Dei causatur delectatio.
Unde ille qui Deum videt, delectatione indigere non potest.
Ad tertium dicendum quod delectatio concomitans operationem
intellectus, non impedit ipsam, sed magis eam confortat, ut dicitur,
in X Ethic., ea enim quae delectabiliter facimus, attentius et
perseverantius operamur. Delectatio autem extranea impedit
operationem, quandoque quidem ex intentionis distractione; quia,
sicut dictum est, ad ea in quibus delectamur, magis intenti sumus; et
dum uni vehementer intendimus, necesse est quod ab alio intentio
retrahatur. Quandoque autem etiam ex contrarietate, sicut delectatio
sensus contraria rationi, impedit aestimationem prudentiae magis quam
aestimationem speculativi intellectus.
|
|