|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod delectatio sit
principalius in beatitudine quam visio. Delectatio enim, ut dicitur
in X Ethic., est perfectio operationis. Sed perfectio est potior
perfectibili. Ergo delectatio est potior operatione intellectus, quae
est visio.
2. Praeterea, illud propter quod aliquid est appetibile, est
potius. Sed operationes appetuntur propter delectationem ipsarum,
unde et natura operationibus necessariis ad conservationem individui et
speciei, delectationem apposuit, ut huiusmodi operationes ab
animalibus non negligantur. Ergo delectatio est potior in beatitudine
quam operatio intellectus, quae est visio.
3. Praeterea, visio respondet fidei, delectatio autem, sive
fruitio, caritati. Sed caritas est maior fide, ut dicit apostolus I
ad Cor. XIII. Ergo delectatio, sive fruitio, est potior
visione.
Sed contra, causa est potior effectu. Sed visio est causa
delectationis. Ergo visio est potior quam delectatio.
Respondeo dicendum quod istam quaestionem movet philosophus in X
Ethic., et eam insolutam dimittit. Sed si quis diligenter
consideret, ex necessitate oportet quod operatio intellectus, quae est
visio, sit potior delectatione. Delectatio enim consistit in quadam
quietatione voluntatis. Quod autem voluntas in aliquo quietetur, non
est nisi propter bonitatem eius in quo quietatur. Si ergo voluntas
quietatur in aliqua operatione, ex bonitate operationis procedit
quietatio voluntatis. Nec voluntas quaerit bonum propter
quietationem, sic enim ipse actus voluntatis esset finis, quod est
contra praemissa. Sed ideo quaerit quod quietetur in operatione, quia
operatio est bonum eius. Unde manifestum est quod principalius bonum
est ipsa operatio in qua quietatur voluntas, quam quietatio voluntatis
in ipso.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut philosophus ibidem dicit,
delectatio perficit operationem sicut decor iuventutem, qui est ad
iuventutem consequens. Unde delectatio est quaedam perfectio
concomitans visionem; non sicut perfectio faciens visionem esse in sua
specie perfectam.
Ad secundum dicendum quod apprehensio sensitiva non attingit ad
communem rationem boni, sed ad aliquod bonum particulare quod est
delectabile. Et ideo secundum appetitum sensitivum, qui est in
animalibus, operationes quaeruntur propter delectationem. Sed
intellectus apprehendit universalem rationem boni, ad cuius
consecutionem sequitur delectatio. Unde principalius intendit bonum
quam delectationem. Et inde est quod divinus intellectus, qui est
institutor naturae, delectationes apposuit propter operationes. Non
est autem aliquid aestimandum simpliciter secundum ordinem sensitivi
appetitus, sed magis secundum ordinem appetitus intellectivi.
Ad tertium dicendum quod caritas non quaerit bonum dilectum propter
delectationem, sed hoc est ei consequens, ut delectetur in bono adepto
quod amat. Et sic delectatio non respondet ei ut finis, sed magis
visio, per quam primo finis fit ei praesens.
|
|