|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod ad beatitudinem non
requiratur comprehensio. Dicit enim Augustinus, ad Paulinam de
videndo Deum, attingere mente Deum magna est beatitudo,
comprehendere autem est impossibile. Ergo sine comprehensione est
beatitudo.
2. Praeterea, beatitudo est perfectio hominis secundum intellectivam
partem, in qua non sunt aliae potentiae quam intellectus et voluntas,
ut in primo dictum est. Sed intellectus sufficienter perficitur per
visionem Dei, voluntas autem per delectationem in ipso. Ergo non
requiritur comprehensio tanquam aliquod tertium.
3. Praeterea, beatitudo in operatione consistit. Operationes autem
determinantur secundum obiecta. Obiecta autem generalia sunt duo,
verum et bonum, verum correspondet visioni, et bonum correspondet
delectationi. Ergo non requiritur comprehensio quasi aliquod tertium.
Sed contra est quod apostolus dicit, I ad Cor. IX, sic currite
ut comprehendatis. Sed spiritualis cursus terminatur ad beatitudinem,
unde ipse dicit, II ad Tim. ult., bonum certamen certavi, cursum
consummavi, fidem servavi; in reliquo reposita est mihi corona
iustitiae. Ergo comprehensio requiritur ad beatitudinem.
Respondeo dicendum quod, cum beatitudo consistat in consecutione
ultimi finis, ea quae requiruntur ad beatitudinem sunt consideranda ex
ipso ordine hominis ad finem. Ad finem autem intelligibilem ordinatur
homo partim quidem per intellectum, partim autem per voluntatem. Per
intellectum quidem, inquantum in intellectu praeexistit aliqua cognitio
finis imperfecta. Per voluntatem autem, primo quidem per amorem, qui
est primus motus voluntatis in aliquid, secundo autem, per realem
habitudinem amantis ad amatum, quae quidem potest esse triplex.
Quandoque enim amatum est praesens amanti, et tunc iam non quaeritur.
Quandoque autem non est praesens, sed impossibile est ipsum adipisci,
et tunc etiam non quaeritur. Quandoque autem possibile est ipsum
adipisci, sed est elevatum supra facultatem adipiscentis, ita ut
statim haberi non possit, et haec est habitudo sperantis ad speratum,
quae sola habitudo facit finis inquisitionem. Et istis tribus
respondent aliqua in ipsa beatitudine. Nam perfecta cognitio finis
respondet imperfectae; praesentia vero ipsius finis respondet
habitudini spei; sed delectatio in fine iam praesenti consequitur
dilectionem, ut supra dictum est. Et ideo necesse est ad beatitudinem
ista tria concurrere, scilicet visionem, quae est cognitio perfecta
intelligibilis finis; comprehensionem, quae importat praesentiam
finis; delectationem, vel fruitionem, quae importat quietationem rei
amantis in amato.
Ad primum ergo dicendum quod comprehensio dicitur dupliciter. Uno
modo, inclusio comprehensi in comprehendente, et sic omne quod
comprehenditur a finito, est finitum. Unde hoc modo Deus non potest
comprehendi ab aliquo intellectu creato. Alio modo comprehensio nihil
aliud nominat quam tentionem alicuius rei iam praesentialiter habitae,
sicut aliquis consequens aliquem, dicitur eum comprehendere quando
tenet eum. Et hoc modo comprehensio requiritur ad beatitudinem.
Ad secundum dicendum quod, sicut ad voluntatem pertinet spes et amor,
quia eiusdem est amare aliquid et tendere in illud non habitum; ita
etiam ad voluntatem pertinet et comprehensio et delectatio, quia
eiusdem est habere aliquid et quiescere in illo.
Ad tertium dicendum quod comprehensio non est aliqua operatio praeter
visionem, sed est quaedam habitudo ad finem iam habitum. Unde etiam
ipsa visio, vel res visa secundum quod praesentialiter adest, est
obiectum comprehensionis.
|
|