|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod rectitudo voluntatis non
requiratur ad beatitudinem. Beatitudo enim essentialiter consistit in
operatione intellectus, ut dictum est. Sed ad perfectam intellectus
operationem non requiritur rectitudo voluntatis, per quam homines mundi
dicuntur, dicit enim Augustinus, in libro Retract., non approbo
quod in oratione dixi, Deus qui non nisi mundos verum scire voluisti.
Responderi enim potest multos etiam non mundos multa scire vera. Ergo
rectitudo voluntatis non requiritur ad beatitudinem.
2. Praeterea, prius non dependet a posteriori. Sed operatio
intellectus est prior quam operatio voluntatis. Ergo beatitudo, quae
est perfecta operatio intellectus, non dependet a rectitudine
voluntatis.
3. Praeterea, quod ordinatur ad aliquid tanquam ad finem, non est
necessarium adepto iam fine, sicut navis postquam pervenitur ad
portum. Sed rectitudo voluntatis, quae est per virtutem, ordinatur
ad beatitudinem tanquam ad finem. Ergo, adepta beatitudine, non est
necessaria rectitudo voluntatis.
Sed contra est quod dicitur Matth. V, beati mundo corde, quoniam
ipsi Deum videbunt. Et Heb. XII, pacem sequimini cum omnibus,
et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum.
Respondeo dicendum quod rectitudo voluntatis requiritur ad beatitudinem
et antecedenter et concomitanter. Antecedenter quidem, quia rectitudo
voluntatis est per debitum ordinem ad finem ultimum. Finis autem
comparatur ad id quod ordinatur ad finem, sicut forma ad materiam.
Unde sicut materia non potest consequi formam, nisi sit debito modo
disposita ad ipsam, ita nihil consequitur finem, nisi sit debito modo
ordinatum ad ipsum. Et ideo nullus potest ad beatitudinem pervenire,
nisi habeat rectitudinem voluntatis. Concomitanter autem, quia,
sicut dictum est, beatitudo ultima consistit in visione divinae
essentiae, quae est ipsa essentia bonitatis. Et ita voluntas videntis
Dei essentiam, ex necessitate amat quidquid amat, sub ordine ad
Deum; sicut voluntas non videntis Dei essentiam, ex necessitate amat
quidquid amat, sub communi ratione boni quam novit. Et hoc ipsum est
quod facit voluntatem rectam. Unde manifestum est quod beatitudo non
potest esse sine recta voluntate.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus loquitur de cognitione veri
quod non est ipsa essentia bonitatis.
Ad secundum dicendum quod omnis actus voluntatis praeceditur ab aliquo
actu intellectus, aliquis tamen actus voluntatis est prior quam aliquis
actus intellectus. Voluntas enim tendit in finalem actum intellectus,
qui est beatitudo. Et ideo recta inclinatio voluntatis praeexigitur ad
beatitudinem, sicut rectus motus sagittae ad percussionem signi.
Ad tertium dicendum quod non omne quod ordinatur ad finem, cessat
adveniente fine, sed id tantum quod se habet in ratione
imperfectionis, ut motus. Unde instrumenta motus non sunt necessaria
postquam pervenitur ad finem, sed debitus ordo ad finem est
necessarius.
|
|