|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod ad beatitudinem
requiratur corpus. Perfectio enim virtutis et gratiae praesupponit
perfectionem naturae. Sed beatitudo est perfectio virtutis et
gratiae. Anima autem sine corpore non habet perfectionem naturae, cum
sit pars naturaliter humanae naturae, omnis autem pars est imperfecta a
suo toto separata. Ergo anima sine corpore non potest esse beata.
2. Praeterea, beatitudo est operatio quaedam perfecta, ut supra
dictum est. Sed operatio perfecta sequitur esse perfectum, quia nihil
operatur nisi secundum quod est ens in actu. Cum ergo anima non habeat
esse perfectum quando est a corpore separata, sicut nec aliqua pars
quando separata est a toto; videtur quod anima sine corpore non possit
esse beata.
3. Praeterea, beatitudo est perfectio hominis. Sed anima sine
corpore non est homo. Ergo beatitudo non potest esse in anima sine
corpore.
4. Praeterea, secundum philosophum, in VII Ethic.,
felicitatis operatio, in qua consistit beatitudo, est non impedita.
Sed operatio animae separatae est impedita, quia, ut dicit
Augustinus XII super Gen. ad Litt., inest ei naturalis quidam
appetitus corpus administrandi, quo appetitu retardatur quodammodo ne
tota intentione pergat in illud summum caelum, idest in visionem
essentiae divinae. Ergo anima sine corpore non potest esse beata.
5. Praeterea, beatitudo est sufficiens bonum, et quietat
desiderium. Sed hoc non convenit animae separatae, quia adhuc appetit
corporis unionem, ut Augustinus dicit. Ergo anima separata a corpore
non est beata.
6. Praeterea, homo in beatitudine est Angelis aequalis. Sed anima
sine corpore non aequatur Angelis, ut Augustinus dicit. Ergo non
est beata.
Sed contra est quod dicitur Apoc. XIV, beati mortui qui in domino
moriuntur.
Respondeo dicendum quod duplex est beatitudo, una imperfecta, quae
habetur in hac vita; et alia perfecta, quae in Dei visione
consistit. Manifestum est autem quod ad beatitudinem huius vitae, de
necessitate requiritur corpus. Est enim beatitudo huius vitae operatio
intellectus, vel speculativi vel practici. Operatio autem intellectus
in hac vita non potest esse sine phantasmate, quod non est nisi in
organo corporeo, ut in primo habitum est. Et sic beatitudo quae in
hac vita haberi potest, dependet quodammodo ex corpore. Sed circa
beatitudinem perfectam, quae in Dei visione consistit, aliqui
posuerunt quod non potest animae advenire sine corpore existenti;
dicentes quod animae sanctorum a corporibus separatae, ad illam
beatitudinem non perveniunt usque ad diem iudicii, quando corpora
resument. Quod quidem apparet esse falsum et auctoritate, et
ratione. Auctoritate quidem, quia apostolus dicit, II ad Cor.
V, quandiu sumus in corpore, peregrinamur a domino; et quae sit
ratio peregrinationis ostendit, subdens, per fidem enim ambulamus, et
non per speciem. Ex quo apparet quod quandiu aliquis ambulat per fidem
et non per speciem, carens visione divinae essentiae, nondum est Deo
praesens. Animae autem sanctorum a corporibus separatae, sunt Deo
praesentes, unde subditur, audemus autem, et bonam voluntatem habemus
peregrinari a corpore, et praesentes esse ad dominum. Unde manifestum
est quod animae sanctorum separatae a corporibus, ambulant per
speciem, Dei essentiam videntes, in quo est vera beatitudo. Hoc
etiam per rationem apparet. Nam intellectus ad suam operationem non
indiget corpore nisi propter phantasmata, in quibus veritatem
intelligibilem contuetur, ut in primo dictum est. Manifestum est
autem quod divina essentia per phantasmata videri non potest, ut in
primo ostensum est. Unde, cum in visione divinae essentiae perfecta
hominis beatitudo consistat, non dependet beatitudo perfecta hominis a
corpore. Unde sine corpore potest anima esse beata. Sed sciendum
quod ad perfectionem alicuius rei dupliciter aliquid pertinet. Uno
modo, ad constituendam essentiam rei, sicut anima requiritur ad
perfectionem hominis. Alio modo requiritur ad perfectionem rei quod
pertinet ad bene esse eius, sicut pulchritudo corporis, et velocitas
ingenii pertinet ad perfectionem hominis. Quamvis ergo corpus primo
modo ad perfectionem beatitudinis humanae non pertineat, pertinet tamen
secundo modo. Cum enim operatio dependeat ex natura rei, quando anima
perfectior erit in sua natura, tanto perfectius habebit suam propriam
operationem, in qua felicitas consistit. Unde Augustinus, in XII
super Gen. ad Litt., cum quaesivisset, utrum spiritibus
defunctorum sine corporibus possit summa illa beatitudo praeberi,
respondet quod non sic possunt videre incommutabilem substantiam, ut
sancti Angeli vident; sive alia latentiore causa, sive ideo quia est
in eis naturalis quidam appetitus corpus administrandi.
Ad primum ergo dicendum quod beatitudo est perfectio animae ex parte
intellectus, secundum quem anima transcendit corporis organa, non
autem secundum quod est forma naturalis corporis. Et ideo illa naturae
perfectio manet secundum quam ei beatitudo debetur, licet non maneat
illa naturae perfectio secundum quam est corporis forma.
Ad secundum dicendum quod anima aliter se habet ad esse quam aliae
partes. Nam esse totius non est alicuius suarum partium, unde vel
pars omnino desinit esse, destructo toto, sicut partes animalis
destructo animali; vel, si remanent, habent aliud esse in actu,
sicut pars lineae habet aliud esse quam tota linea. Sed animae humanae
remanet esse compositi post corporis destructionem, et hoc ideo, quia
idem est esse formae et materia, et hoc est esse compositi. Anima
autem subsistit in suo esse, ut in primo ostensum est. Unde
relinquitur quod post separationem a corpore perfectum esse habeat,
unde et perfectam operationem habere potest; licet non habeat perfectam
naturam speciei.
Ad tertium dicendum quod beatitudo est hominis secundum intellectum,
et ideo, remanente intellectu, potest inesse ei beatitudo. Sicut
dentes Aethiopis possunt esse albi, etiam post evulsionem, secundum
quos Aethiops dicitur albus.
Ad quartum dicendum quod dupliciter aliquid impeditur ab alio. Uno
modo, per modum contrarietatis, sicut frigus impedit actionem
caloris, et tale impedimentum operationis repugnat felicitati. Alio
modo, per modum cuiusdam defectus, quia scilicet res impedita non
habet quidquid ad omnimodam sui perfectionem requiritur, et tale
impedimentum operationis non repugnat felicitati, sed omnimodae
perfectioni ipsius. Et sic separatio a corpore dicitur animam
retardare, ne tota intentione tendat in visionem divinae essentiae.
Appetit enim anima sic frui Deo, quod etiam ipsa fruitio derivetur ad
corpus per redundantiam, sicut est possibile. Et ideo quandiu ipsa
fruitur Deo sine corpore, appetitus eius sic quiescit in eo quod
habet, quod tamen adhuc ad participationem eius vellet suum corpus
pertingere.
Ad quintum dicendum quod desiderium animae separatae totaliter quiescit
ex parte appetibilis, quia scilicet habet id quod suo appetitui
sufficit. Sed non totaliter requiescit ex parte appetentis, quia
illud bonum non possidet secundum omnem modum quo possidere vellet. Et
ideo, corpore resumpto, beatitudo crescit non intensive, sed
extensive.
Ad sextum dicendum quod id quod ibidem dicitur, quod spiritus
defunctorum non sic vident Deum sicut Angeli, non est intelligendum
secundum inaequalitatem quantitatis, quia etiam modo aliquae animae
beatorum sunt assumptae ad superiores ordines Angelorum, clarius
videntes Deum quam inferiores Angeli. Sed intelligitur secundum
inaequalitatem proportionis, quia Angeli, etiam infimi, habent omnem
perfectionem beatitudinis quam sunt habituri, non autem animae
separatae sanctorum.
|
|