|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod perfectio corporis non
requiratur ad beatitudinem hominis perfectam. Perfectio enim corporis
est quoddam corporale bonum. Sed supra ostensum est quod beatitudo non
consistit in corporalibus bonis. Ergo ad beatitudinem hominis non
requiritur aliqua perfecta dispositio corporis.
2. Praeterea, beatitudo hominis consistit in visione divinae
essentiae, ut ostensum est. Sed ad hanc operationem nihil exhibet
corpus, ut dictum est. Ergo nulla dispositio corporis requiritur ad
beatitudinem.
3. Praeterea, quanto intellectus est magis abstractus a corpore,
tanto perfectius intelligit. Sed beatitudo consistit in perfectissima
operatione intellectus. Ergo oportet omnibus modis animam esse
abstractam a corpore. Nullo ergo modo requiritur aliqua dispositio
corporis ad beatitudinem.
Sed contra, praemium virtutis est beatitudo, unde dicitur Ioan.
XIII, beati eritis, si feceritis ea. Sed sanctis repromittitur
pro praemio non solum visio Dei et delectatio, sed etiam corporis bona
dispositio, dicitur enim Isaiae ult., videbitis, et gaudebit cor
vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt. Ergo bona dispositio
corporis requiritur ad beatitudinem.
Respondeo dicendum quod, si loquamur de beatitudine hominis qualis in
hac vita potest haberi, manifestum est quod ad eam ex necessitate
requiritur bona dispositio corporis. Consistit enim haec beatitudo,
secundum philosophum, in operatione virtutis perfectae. Manifestum
est autem quod per invaletudinem corporis, in omni operatione virtutis
homo impediri potest. Sed si loquamur de beatitudine perfecta, sic
quidam posuerunt quod non requiritur ad beatitudinem aliqua corporis
dispositio, immo requiritur ad eam ut omnino anima sit a corpore
separata. Unde Augustinus, XXII de Civ. Dei, introducit
verba Porphyrii dicentis quod ad hoc quod beata sit anima, omne corpus
fugiendum est. Sed hoc est inconveniens. Cum enim naturale sit
animae corpori uniri, non potest esse quod perfectio animae naturalem
eius perfectionem excludat. Et ideo dicendum est quod ad beatitudinem
omnibus modis perfectam, requiritur perfecta dispositio corporis et
antecedenter et consequenter. Antecedenter quidem, quia, ut
Augustinus dicit XII super Gen. ad Litt., si tale sit corpus,
cuius sit difficilis et gravis administratio, sicut caro quae
corrumpitur et aggravat animam, avertitur mens ab illa visione summi
caeli. Unde concludit quod, cum hoc corpus iam non erit animale, sed
spirituale, tunc Angelis adaequabitur, et erit ei ad gloriam, quod
sarcinae fuit. Consequenter vero, quia ex beatitudine animae fiet
redundantia ad corpus, ut et ipsum sua perfectione potiatur. Unde
Augustinus dicit, in Epist. ad Dioscorum, tam potenti natura Deus
fecit animam, ut ex eius plenissima beatitudine redundet in inferiorem
naturam incorruptionis vigor.
Ad primum ergo dicendum quod in corporali bono non consistit beatitudo
sicut in obiecto beatitudinis, sed corporale bonum potest facere ad
aliquem beatitudinis decorem vel perfectionem.
Ad secundum dicendum quod, etsi corpus nihil conferat ad illam
operationem intellectus qua Dei essentia videtur, tamen posset ab hac
impedire. Et ideo requiritur perfectio corporis, ut non impediat
elevationem mentis.
Ad tertium dicendum quod ad perfectam operationem intellectus
requiritur quidem abstractio ab hoc corruptibili corpore, quod aggravat
animam, non autem a corpore spirituali, quod erit totaliter spiritui
subiectum, de quo in tertia parte huius operis dicetur.
|
|