|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod ad beatitudinem
requirantur etiam exteriora bona. Quod enim in praemium sanctis
promittitur, ad beatitudinem pertinet. Sed sanctis repromittuntur
exteriora bona, sicut cibus et potus, divitiae et regnum, dicitur
enim Luc. XXII, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno
meo; et Matth. VI, thesaurizate vobis thesauros in caelo; et
Matth. XXV, venite, benedicti patris mei, possidete regnum.
Ergo ad beatitudinem requiruntur exteriora bona.
2. Praeterea, secundum Boetium, in III de Consol., beatitudo
est status omnium bonorum aggregatione perfectus. Sed exteriora sunt
aliqua hominis bona, licet minima, ut Augustinus dicit. Ergo ipsa
etiam requiruntur ad beatitudinem.
3. Praeterea, dominus, Matth. V, dicit, merces vestra multa
est in caelis. Sed esse in caelis significat esse in loco. Ergo
saltem locus exterior requiritur ad beatitudinem.
Sed contra est quod dicitur in Psalmo LXXII, quid enim mihi est
in caelo? Et a te quid volui super terram? Quasi dicat, nihil aliud
volo nisi hoc quod sequitur, mihi adhaerere Deo bonum est. Ergo
nihil aliud exterius ad beatitudinem requiritur.
Respondeo dicendum quod ad beatitudinem imperfectam, qualis in hac
vita potest haberi, requiruntur exteriora bona, non quasi de essentia
beatitudinis existentia, sed quasi instrumentaliter deservientia
beatitudini, quae consistit in operatione virtutis, ut dicitur in I
Ethic. Indiget enim homo in hac vita necessariis corporis tam ad
operationem virtutis contemplativae quam etiam ad operationem virtutis
activae, ad quam etiam plura alia requiruntur, quibus exerceat opera
activae virtutis. Sed ad beatitudinem perfectam, quae in visione Dei
consistit, nullo modo huiusmodi bona requiruntur. Cuius ratio est
quia omnia huiusmodi bona exteriora vel requiruntur ad sustentationem
animalis corporis; vel requiruntur ad aliquas operationes quas per
animale corpus exercemus, quae humanae vitae conveniunt. Illa autem
perfecta beatitudo quae in visione Dei consistit, vel erit in anima
sine corpore; vel erit in anima corpori unita non iam animali, sed
spirituali. Et ideo nullo modo huiusmodi exteriora bona requiruntur ad
illam beatitudinem, cum ordinentur ad vitam animalem. Et quia in hac
vita magis accedit ad similitudinem illius perfectae beatitudinis
felicitas contemplativa quam activa, utpote etiam Deo similior, ut ex
dictis patet; ideo minus indiget huiusmodi bonis corporis, ut dicitur
in X Ethic.
Ad primum ergo dicendum quod omnes illae corporales promissiones quae
in sacra Scriptura continentur, sunt metaphorice intelligendae,
secundum quod in Scripturis solent spiritualia per corporalia
designari, ut ex his quae novimus, ad desiderandum incognita
consurgamus, sicut Gregorius dicit in quadam homilia. Sicut per
cibum et potum intelligitur delectatio beatitudinis; per divitias,
sufficientia qua homini sufficiet Deus; per regnum, exaltatio hominis
usque ad coniunctionem cum Deo.
Ad secundum dicendum quod bona ista deservientia animali vitae, non
competunt vitae spirituali in qua beatitudo perfecta consistit. Et
tamen erit in illa beatitudine omnium bonorum congregatio, quia
quidquid boni invenitur in istis, totum habebitur in summo fonte
bonorum.
Ad tertium dicendum quod, secundum Augustinum in libro de Serm.
Dom. in monte, merces sanctorum non dicitur esse in corporeis
caelis, sed per caelos intelligitur altitudo spiritualium bonorum.
Nihilominus tamen locus corporeus, scilicet caelum Empyreum, aderit
beatis, non propter necessitatem beatitudinis, sed secundum quandam
congruentiam et decorem.
|
|