|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod amici sint necessarii ad
beatitudinem. Futura enim beatitudo in Scripturis frequenter nomine
gloriae designatur. Sed gloria consistit in hoc quod bonum hominis ad
notitiam multorum deducitur. Ergo ad beatitudinem requiritur societas
amicorum.
2. Praeterea, Boetius dicit quod nullius boni sine consortio
iucunda est possessio. Sed ad beatitudinem requiritur delectatio.
Ergo etiam requiritur societas amicorum.
3. Praeterea, caritas in beatitudine perficitur. Sed caritas se
extendit ad dilectionem Dei et proximi. Ergo videtur quod ad
beatitudinem requiratur societas amicorum.
Sed contra est quod dicitur Sap. VII, venerunt mihi omnia bona
pariter cum illa, scilicet cum divina sapientia, quae consistit in
contemplatione Dei. Et sic ad beatitudinem nihil aliud requiritur.
Respondeo dicendum quod, si loquamur de felicitate praesentis vitae,
sicut philosophus dicit in IX Ethic., felix indiget amicis, non
quidem propter utilitatem, cum sit sibi sufficiens; nec propter
delectationem, quia habet in seipso delectationem perfectam in
operatione virtutis; sed propter bonam operationem, ut scilicet eis
benefaciat, et ut eos inspiciens benefacere delectetur, et ut etiam ab
eis in benefaciendo adiuvetur. Indiget enim homo ad bene operandum
auxilio amicorum, tam in operibus vitae activae, quam in operibus
vitae contemplativae. Sed si loquamur de perfecta beatitudine quae
erit in patria, non requiritur societas amicorum de necessitate ad
beatitudinem, quia homo habet totam plenitudinem suae perfectionis in
Deo. Sed ad bene esse beatitudinis facit societas amicorum. Unde
Augustinus dicit, VIII super Gen. ad Litt., quod creatura
spiritualis, ad hoc quod beata sit, non nisi intrinsecus adiuvatur
aeternitate, veritate, caritate creatoris. Extrinsecus vero, si
adiuvari dicenda est, fortasse hoc solo adiuvatur, quod invicem
vident, et de sua societate gaudent in Deo.
Ad primum ergo dicendum quod gloria quae est essentialis beatitudini,
est quam habet homo non apud hominem, sed apud Deum.
Ad secundum dicendum quod verbum illud intelligitur, quando in eo bono
quod habetur, non est plena sufficientia. Quod in proposito dici non
potest, quia omnis boni sufficientiam habet homo in Deo.
Ad tertium dicendum quod perfectio caritatis est essentialis
beatitudini quantum ad dilectionem Dei, non autem quantum ad
dilectionem proximi. Unde si esset una sola anima fruens Deo, beata
esset, non habens proximum quem diligeret. Sed supposito proximo,
sequitur dilectio eius ex perfecta dilectione Dei. Unde quasi
concomitanter se habet amicitia ad beatitudinem perfectam.
|
|