|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod spes sit idem quod
desiderium sive cupiditas. Spes enim ponitur una quatuor principalium
passionum. Sed Augustinus, enumerans quatuor principales passiones,
ponit cupiditatem loco spei, ut patet in XIV de Civ. Dei. Ergo
spes est idem quod cupiditas sive desiderium.
2. Praeterea, passiones differunt secundum obiecta. Sed idem est
obiectum spei, et cupiditatis sive desiderii, scilicet bonum futurum.
Ergo spes est idem quod cupiditas sive desiderium.
3. Si dicatur quod spes addit supra desiderium possibilitatem
adipiscendi bonum futurum, contra, id quod per accidens se habet ad
obiectum, non variat speciem passionis. Sed possibile se habet per
accidens ad bonum futurum, quod est obiectum cupiditatis vel
desiderii, et spei. Ergo spes non est passio specie differens a
desiderio vel cupiditate.
Sed contra, diversarum potentiarum sunt diversae passiones specie
differentes. Sed spes est in irascibili; desiderium autem et
cupiditas in concupiscibili. Ergo spes differt specie a desiderio seu
cupiditate.
Respondeo dicendum quod species passionis ex obiecto consideratur circa
obiectum autem spei quatuor conditiones attenduntur. Primo quidem,
quod sit bonum, non enim, proprie loquendo, est spes nisi de bono.
Et per hoc differt spes a timore, qui est de malo. Secundo, ut sit
futurum, non enim spes est de praesenti iam habito. Et per hoc
differt spes a gaudio, quod est de bono praesenti. Tertio,
requiritur quod sit aliquid arduum cum difficultate adipiscibile, non
enim aliquis dicitur aliquid sperare minimum, quod statim est in sua
potestate ut habeat. Et per hoc differt spes a desiderio vel
cupiditate, quae est de bono futuro absolute, unde pertinet ad
concupiscibilem, spes autem ad irascibilem. Quarto, quod illud
arduum sit possibile adipisci, non enim aliquis sperat id quod omnino
adipisci non potest. Et secundum hoc differt spes a desperatione.
Sic ergo patet quod spes differt a desiderio, sicut differunt
passiones irascibilis a passionibus concupiscibilis. Et propter hoc,
spes praesupponit desiderium, sicut et omnes passiones irascibilis
praesupponunt passiones concupiscibilis, ut supra dictum est.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus ponit cupiditatem loco spei,
propter hoc quod utrumque respicit bonum futurum, et quia bonum quod
non est arduum, quasi nihil reputatur; ut sic cupiditas maxime
videatur tendere in bonum arduum, in quod etiam tendit spes.
Ad secundum dicendum quod obiectum spei non est bonum futurum
absolute, sed cum arduitate et difficultate adipiscendi, ut dictum
est.
Ad tertium dicendum quod obiectum spei non tantum addit possibilitatem
super obiectum desiderii, sed etiam arduitatem, quae ad aliam
potentiam facit spem pertinere, scilicet ad irascibilem, quae respicit
arduum, ut in primo dictum est. Possibile autem et impossibile non
omnino per accidens se habent ad obiectum appetitivae virtutis. Nam
appetitus est principium motionis, nihil autem movetur ad aliquid nisi
sub ratione possibilis; nullus enim movetur ad id quod existimat
impossibile adipisci. Et propter hoc, spes differt a desperatione
secundum differentiam possibilis et impossibilis.
|
|