|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod spes pertineat ad vim
cognitivam. Spes enim videtur esse expectatio quaedam, dicit enim
apostolus, Rom. VIII, si autem quod non videmus speramus, per
patientiam expectamus. Sed expectatio videtur ad vim cognitivam
pertinere, cuius est exspectare. Ergo spes ad cognitivam pertinet.
2. Praeterea, idem est, ut videtur, spes quod fiducia, unde et
sperantes confidentes vocamus, quasi pro eodem utentes eo quod est
confidere et sperare. Sed fiducia, sicut et fides, videtur ad vim
cognitivam pertinere. Ergo et spes.
3. Praeterea, certitudo est proprietas cognitivae virtutis. Sed
certitudo attribuitur spei. Ergo spes ad vim cognitivam pertinet.
Sed contra, spes est de bono, sicut dictum est. Bonum autem,
inquantum huiusmodi, non est obiectum cognitivae, sed appetitivae
virtutis. Ergo spes non pertinet ad cognitivam, sed ad appetitivam
virtutem.
Respondeo dicendum quod, cum spes importet extensionem quandam
appetitus in bonum, manifeste pertinet ad appetitivam virtutem, motus
enim ad res pertinet proprie ad appetitum. Actio vero virtutis
cognitivae perficitur non secundum motum cognoscentis ad res, sed
potius secundum quod res cognitae sunt in cognoscente. Sed quia vis
cognitiva movet appetitivam, repraesentando ei suum obiectum; secundum
diversas rationes obiecti apprehensi, subsequuntur diversi motus in vi
appetitiva. Alius enim motus sequitur in appetitu ex apprehensione
boni, et alius ex apprehensione mali, et similiter alius motus ex
apprehensione praesentis et futuri, absoluti et ardui, possibilis et
impossibilis. Et secundum hoc, spes est motus appetitivae virtutis
consequens apprehensionem boni futuri ardui possibilis adipisci,
scilicet extensio appetitus in huiusmodi obiectum.
Ad primum ergo dicendum quod, quia spes respicit ad bonum possibile,
insurgit dupliciter homini motus spei, sicut dupliciter est ei aliquid
possibile, scilicet secundum propriam virtutem, et secundum virtutem
alterius. Quod ergo aliquis sperat per propriam virtutem adipisci,
non dicitur expectare, sed sperare tantum. Sed proprie dicitur
expectare quod sperat ex auxilio virtutis alienae, ut dicatur
exspectare quasi ex alio spectare, inquantum scilicet vis apprehensiva
praecedens non solum respicit ad bonum quod intendit adipisci, sed
etiam ad illud cuius virtute adipisci sperat; secundum illud Eccli.
li, respiciens eram ad adiutorium hominum. Motus ergo spei quandoque
dicitur expectatio, propter inspectionem virtutis cognitivae
praecedentem.
Ad secundum dicendum quod illud quod homo desiderat, et aestimat se
posse adipisci, credit se adepturum, et ex tali fide in cognitiva
praecedente, motus sequens in appetitu fiducia nominatur. Denominatur
enim motus appetitivus a cognitione praecedente, sicut effectus ex
causa magis nota, magis enim cognoscit vis apprehensiva suum actum quam
actum appetitivae.
Ad tertium dicendum quod certitudo attribuitur motui non solum
appetitus sensitivi, sed etiam appetitus naturalis, sicut dicitur quod
lapis certitudinaliter tendit deorsum. Et hoc propter infallibilitatem
quam habet ex certitudine cognitionis quae praecedit motum appetitus
sensitivi, vel etiam naturalis.
|
|