|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod in brutis animalibus non
sit spes. Spes enim est de futuro bono, ut Damascenus dicit. Sed
cognoscere futurum non pertinet ad animalia bruta, quae habent solum
cognitionem sensitivam, quae non est futurorum. Ergo spes non est in
brutis animalibus.
2. Praeterea, obiectum spei est bonum possibile adipisci. Sed
possibile et impossibile sunt quaedam differentiae veri et falsi, quae
solum sunt in mente, ut philosophus dicit in VI Metaphys. Ergo
spes non est in brutis animalibus, in quibus non est mens.
3. Praeterea, Augustinus dicit, super Gen. ad Litt., quod
animalia moventur visis. Sed spes non est de eo quod videtur, nam
quod videt quis, quid sperat? Ut dicitur Rom. VIII. Ergo spes
non est in brutis animalibus.
Sed contra, spes est passio irascibilis. Sed in brutis animalibus
est irascibilis. Ergo et spes.
Respondeo dicendum quod interiores passiones animalium ex exterioribus
motibus deprehendi possunt. Ex quibus apparet quod in animalibus
brutis est spes. Si enim canis videat leporem, aut accipiter avem,
nimis distantem, non movetur ad ipsam, quasi non sperans se eam posse
adipisci, si autem sit in propinquo, movetur, quasi sub spe
adipiscendi. Ut enim supra dictum est, appetitus sensitivus brutorum
animalium, et etiam appetitus naturalis rerum insensibilium, sequuntur
apprehensionem alicuius intellectus, sicut et appetitus naturae
intellectivae, qui dicitur voluntas. Sed in hoc est differentia,
quod voluntas movetur ex apprehensione intellectus coniuncti, sed motus
appetitus naturalis sequitur apprehensionem intellectus separati, qui
naturam instituit; et similiter appetitus sensitivus brutorum
animalium, quae etiam quodam instinctu naturali agunt. Unde in
operibus brutorum animalium, et aliarum rerum naturalium, apparet
similis processus sicut et in operibus artis. Et per hunc modum in
animalibus brutis est spes et desperatio.
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis bruta animalia non cognoscant
futurum, tamen ex instinctu naturali movetur animal ad aliquid in
futurum, ac si futurum praevideret. Huiusmodi enim instinctus est eis
inditus ab intellectu divino praevidente futura.
Ad secundum dicendum quod obiectum spei non est possibile, prout est
quaedam differentia veri, sic enim consequitur habitudinem praedicati
ad subiectum. Sed obiectum spei est possibile quod dicitur secundum
aliquam potentiam. Sic enim distinguitur possibile in V Metaphys.,
scilicet in duo possibilia praedicta.
Ad tertium dicendum quod, licet id quod est futurum, non cadat sub
visu; tamen ex his quae videt animal in praesenti, movetur eius
appetitus in aliquod futurum vel prosequendum vel vitandum.
|
|