|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod desperatio non sit
contraria spei. Uni enim unum est contrarium, ut dicitur in X
Metaphys. Sed spei contrariatur timor. Non ergo contrariatur ei
desperatio.
2. Praeterea, contraria videntur esse circa idem. Sed spes et
desperatio non sunt circa idem, nam spes respicit bonum, desperatio
autem est propter aliquod malum impeditivum adeptionis boni. Ergo spes
non contrariatur desperationi.
3. Praeterea, motui contrariatur motus, quies vero opponitur motui
ut privatio. Sed desperatio magis videtur importare immobilitatem quam
motum. Ergo non contrariatur spei, quae importat motum extensionis in
bonum speratum.
Sed contra est quod desperatio nominatur per contrarium spei.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, in mutationibus
invenitur duplex contrarietas. Una secundum accessum ad contrarios
terminos, et talis contrarietas sola invenitur in passionibus
concupiscibilis, sicut amor et odium contrariantur. Alio modo, per
accessum et per recessum respectu eiusdem termini, et talis
contrarietas invenitur in passionibus irascibilis, sicut supra dictum
est. Obiectum autem spei, quod est bonum arduum, habet quidem
rationem attractivi, prout consideratur cum possibilitate adipiscendi,
et sic tendit in ipsum spes, quae importat quendam accessum. Sed
secundum quod consideratur cum impossibilitate obtinendi, habet
rationem repulsivi, quia, ut dicitur in III Ethic., cum ventum
fuerit ad aliquid impossibile, tunc homines discedunt. Et sic
respicit hoc obiectum desperatio. Unde importat motum cuiusdam
recessus. Et propter hoc, contrariatur spei sicut recessus accessui.
Ad primum ergo dicendum quod timor contrariatur spei secundum
contrarietatem obiectorum, scilicet boni et mali, haec enim
contrarietas invenitur in passionibus irascibilis, secundum quod
derivantur a passionibus concupiscibilis. Sed desperatio contrariatur
ei solum secundum contrarietatem accessus et recessus.
Ad secundum dicendum quod desperatio non respicit malum sub ratione
mali, sed per accidens quandoque respicit malum, inquantum facit
impossibilitatem adipiscendi. Potest autem esse desperatio ex solo
superexcessu boni.
Ad tertium dicendum quod desperatio non importat solam privationem
spei; sed importat quendam recessum a re desiderata, propter
aestimatam impossibilitatem adipiscendi. Unde desperatio praesupponit
desiderium, sicut et spes, de eo enim quod sub desiderio nostro non
cadit, neque spem neque desperationem habemus. Et propter hoc etiam,
utrumque eorum est de bono, quod sub desiderio cadit.
|
|