|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod experientia non sit
causa spei. Experientia enim ad vim cognitivam pertinet, unde
philosophus dicit, in II Ethic., quod virtus intellectualis
indiget experimento et tempore. Spes autem non est in vi cognitiva,
sed in appetitiva, ut dictum est. Ergo experientia non est causa
spei.
2. Praeterea, philosophus dicit, in II Rhetoric., quod senes
sunt difficilis spei, propter experientiam, ex quo videtur quod
experientia sit causa defectus spei. Sed non est idem causa
oppositorum. Ergo experientia non est causa spei.
3. Praeterea, philosophus dicit, in II de caelo, quod de omnibus
enuntiare aliquid, et nihil praetermittere, quandoque est signum
stultitiae. Sed quod homo tentet omnia, ad magnitudinem spei
pertinere videtur, stultitia autem provenit ex inexperientia. Ergo
inexperientia videtur esse magis causa spei quam experientia.
Sed contra est quod philosophus dicit, in III Ethic., quod
aliqui sunt bonae spei, propter multoties et multos vicisse, quod ad
experientiam pertinet. Ergo experientia est causa spei.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, spei obiectum est
bonum futurum arduum possibile adipisci. Potest ergo aliquid esse
causa spei, vel quia facit homini aliquid esse possibile, vel quia
facit eum existimare aliquid esse possibile. Primo modo est causa spei
omne illud quod auget potestatem hominis, sicut divitiae, fortitudo,
et, inter cetera, etiam experientia, nam per experientiam homo
acquirit facultatem aliquid de facili faciendi, et ex hoc sequitur
spes. Unde Vegetius dicit, in libro de re militari, nemo facere
metuit quod se bene didicisse confidit. Alio modo est causa spei omne
illud quod facit alicui existimationem quod aliquid sit sibi possibile.
Et hoc modo et doctrina, et persuasio quaelibet potest esse causa
spei. Et sic etiam experientia est causa spei, inquantum scilicet per
experientiam fit homini existimatio quod aliquid sit sibi possibile,
quod impossibile ante experientiam reputabat. Sed per hunc modum
experientia potest etiam esse causa defectus spei. Quia sicut per
experientiam fit homini existimatio quod aliquid sibi sit possibile,
quod reputabat impossibile; ita e converso per experientiam fit homini
existimatio quod aliquid non sit sibi possibile, quod possibile
existimabat. Sic ergo experientia est causa spei duobus modis, causa
autem defectus spei, uno modo. Et propter hoc, magis dicere possumus
eam esse causam spei.
Ad primum ergo dicendum quod experientia in operabilibus non solum
causat scientiam; sed etiam causat quendam habitum, propter
consuetudinem, qui facit operationem faciliorem. Sed et ipsa virtus
intellectualis facit ad potestatem facile operandi, demonstrat enim
aliquid esse possibile. Et sic causat spem.
Ad secundum dicendum quod in senibus est defectus spei propter
experientiam, inquantum experientia facit existimationem impossibilis.
Unde ibidem subditur quod eis multa evenerunt in deterius.
Ad tertium dicendum quod stultitia et inexperientia possunt esse causa
spei quasi per accidens, removendo scilicet scientiam per quam vere
existimatur aliquid esse non possibile. Unde ea ratione inexperientia
est causa spei, qua experientia est causa defectus spei.
|
|