|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod iuventus et ebrietas non
sint causa spei. Spes enim importat quandam certitudinem et
firmitatem, unde ad Heb. VI, spes comparatur ancorae. Sed
iuvenes et ebrii deficiunt a firmitate, habent enim animum de facili
mutabilem. Ergo iuventus et ebrietas non est causa spei.
2. Praeterea, ea quae augent potestatem, maxime sunt causa spei,
ut supra dictum est. Sed iuventus et ebrietas quandam infirmitatem
habent adiunctam. Ergo non sunt causa spei.
3. Praeterea, experientia est causa spei, ut dictum est. Sed
iuvenibus experientia deficit. Ergo iuventus non est causa spei.
Sed contra est quod philosophus dicit, in III Ethic., quod
inebriati sunt bene sperantes. Et in II Rhetoric. dicitur quod
iuvenes sunt bonae spei.
Respondeo dicendum quod iuventus est causa spei propter tria, ut
philosophus dicit in II Rhetoric. Et haec tria possunt accipi
secundum tres conditiones boni quod est obiectum spei, quod est
futurum, et arduum, et possibile, ut dictum est. Iuvenes enim
multum habent de futuro, et parum de praeterito. Et ideo, quia
memoria est praeteriti, spes autem futuri; parum habent de memoria,
sed multum vivunt in spe. Iuvenes etiam, propter caliditatem
naturae, habent multos spiritus, et ita in eis cor ampliatur. Ex
amplitudine autem cordis est quod aliquis ad ardua tendat. Et ideo
iuvenes sunt animosi et bonae spei. Similiter etiam illi qui non sunt
passi repulsam, nec experti impedimenta in suis conatibus, de facili
reputant aliquid sibi possibile. Unde et iuvenes, propter
inexperientiam impedimentorum et defectuum, de facili reputant aliquid
sibi possibile. Et ideo sunt bonae spei. Duo etiam istorum sunt in
ebriis, scilicet caliditas et multiplicatio spirituum, propter vinum;
et iterum inconsideratio periculorum vel defectuum. Et propter eandem
rationem etiam omnes stulti, et deliberatione non utentes, omnia
tentant, et sunt bonae spei.
Ad primum ergo dicendum quod in iuvenibus et in ebriis licet non sit
firmitas secundum rei veritatem, est tamen in eis secundum eorum
aestimationem, reputant enim se firmiter assecuturos illud quod
sperant.
Et similiter dicendum ad secundum, quod iuvenes et ebrii habent quidem
infirmitatem secundum rei veritatem, sed secundum eorum
existimationem, habent potestatem; quia suos defectus non cognoscunt.
Ad tertium dicendum quod non solum experientia, sed etiam
inexperientia est quodammodo causa spei, ut dictum est.
|
|