|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod spes non sit causa
amoris. Quia secundum Augustinum, XIV de Civ. Dei, prima
affectionum animae est amor. Sed spes est quaedam affectio animae.
Amor ergo praecedit spem. Non ergo spes causat amorem.
2. Praeterea, desiderium praecedit spem. Sed desiderium causatur
ex amore, ut dictum est. Ergo etiam spes sequitur amorem. Non ergo
causat ipsum.
3. Praeterea, spes causat delectationem, ut supra dictum est. Sed
delectatio non est nisi de bono amato. Ergo amor praecedit spem.
Sed contra est quod Matth. I, super illud, Abraham genuit
Isaac, Isaac autem genuit Iacob, dicit Glossa, idest, fides
spem, spes caritatem. Caritas autem est amor. Ergo amor causatur a
spe.
Respondeo dicendum quod spes duo respicere potest. Respicit enim
sicut obiectum, bonum speratum. Sed quia bonum speratum est arduum
possibile; aliquando autem fit aliquod arduum possibile nobis, non per
nos, sed per alios; ideo spes etiam respicit illud per quod fit nobis
aliquid possibile. Inquantum igitur spes respicit bonum speratum,
spes ex amore causatur, non enim est spes nisi de bono desiderato et
amato. Inquantum vero spes respicit illum per quem fit aliquid nobis
possibile, sic amor causatur ex spe, et non e converso. Ex hoc enim
quod per aliquem speramus nobis posse provenire bona, movemur in ipsum
sicut in bonum nostrum, et sic incipimus ipsum amare. Ex hoc autem
quod amamus aliquem, non speramus de eo, nisi per accidens, inquantum
scilicet credimus nos redamari ab ipso. Unde amari ab aliquo facit nos
sperare de eo, sed amor eius causatur ex spe quam de eo habemus.
Et per haec patet responsio ad obiecta.
|
|