|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod spes non adiuvet
operationem, sed magis impediat. Ad spem enim securitas pertinet.
Sed securitas parit negligentiam, quae impedit operationem. Ergo
spes impedit operationem.
2. Praeterea, tristitia impedit operationem, ut supra dictum est.
Sed spes quandoque causat tristitiam, dicitur enim Prov. XIII,
spes quae differtur, affligit animam. Ergo spes impedit operationem.
3. Praeterea, desperatio contrariatur spei, ut dictum est. Sed
desperatio, maxime in rebus bellicis, adiuvat operationem, dicitur
enim II Reg. II, quod periculosa res est desperatio. Ergo spes
facit contrarium effectum, impediendo scilicet operationem.
Sed contra est quod dicitur I ad Cor. IX, quod qui arat, debet
arare in spe fructus percipiendi. Et eadem ratio est in omnibus
aliis.
Respondeo dicendum quod spes per se habet quod adiuvet operationem,
intendendo ipsam. Et hoc ex duobus. Primo quidem, ex ratione sui
obiecti, quod est bonum arduum possibile. Existimatio enim ardui
excitat attentionem, existimatio vero possibilis non retardat conatum.
Unde sequitur quod homo intente operetur propter spem. Secundo vero,
ex ratione sui effectus. Spes enim, ut supra dictum est, causat
delectationem, quae adiuvat operationem, ut supra dictum est. Unde
spes operationem adiuvat.
Ad primum ergo dicendum quod spes respicit bonum consequendum,
securitas autem respicit malum vitandum. Unde securitas magis videtur
opponi timori, quam ad spem pertinere. Et tamen securitas non causat
negligentiam, nisi inquantum diminuit existimationem ardui, in quo
etiam diminuitur ratio spei. Illa enim in quibus homo nullum
impedimentum timet, quasi iam non reputantur ardua.
Ad secundum dicendum quod spes per se causat delectationem, sed per
accidens est ut causet tristitiam, ut supra dictum est.
Ad tertium dicendum quod desperatio in bello fit periculosa, propter
aliquam spem adiunctam. Illi enim qui desperant de fuga, debilitantur
in fugiendo, sed sperant mortem suam vindicare. Et ideo ex hac spe
acrius pugnant, unde periculosi hostibus fiunt.
|
|