|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod timor non sit passio
animae. Dicit enim Damascenus, in libro III, quod timor est
virtus secundum systolen idest contractionem, essentiae desiderativa.
Sed nulla virtus est passio, ut probatur in II Ethic. Ergo timor
non est passio.
2. Praeterea, omnis passio est effectus ex praesentia agentis
proveniens. Sed timor non est de aliquo praesenti, sed de futuro, ut
Damascenus dicit in II libro. Ergo timor non est passio.
3. Praeterea, omnis passio animae est motus appetitus sensitivi,
qui sequitur apprehensionem sensus. Sensus autem non est apprehensivus
futuri, sed praesentis. Cum ergo timor sit de malo futuro, videtur
quod non sit passio animae.
Sed contra est quod Augustinus, in XIV de Civ. Dei, enumerat
timorem inter alias animae passiones.
Respondeo dicendum quod, inter ceteros animae motus, post
tristitiam, timor magis rationem obtinet passionis. Ut enim supra
dictum est, ad rationem passionis primo quidem pertinet quod sit motus
passivae virtutis, ad quam scilicet comparetur suum obiectum per modum
activi moventis, eo quod passio est effectus agentis. Et per hunc
modum, etiam sentire et intelligere dicuntur pati. Secundo, magis
proprie dicitur passio motus appetitivae virtutis. Et adhuc magis
proprie, motus appetitivae virtutis habentis organum corporale, qui
fit cum aliqua transmutatione corporali. Et adhuc propriissime illi
motus passiones dicuntur, qui important aliquod nocumentum.
Manifestum est autem quod timor, cum sit de malo, ad appetitivam
potentiam pertinet, quae per se respicit bonum et malum. Pertinet
autem ad appetitum sensitivum, fit enim cum quadam transmutatione,
scilicet cum contractione, ut Damascenus dicit. Et importat etiam
habitudinem ad malum, secundum quod malum habet quodammodo victoriam
super aliquod bonum. Unde verissime sibi competit ratio passionis.
Tamen post tristitiam, quae est de malo praesenti, nam timor est de
malo futuro, quod non ita movet sicut praesens.
Ad primum ergo dicendum quod virtus nominat quoddam principium
actionis, et ideo, inquantum interiores motus appetitivae virtutis
sunt principia exteriorum actuum, dicuntur virtutes. Philosophus
autem negat passionem esse virtutem quae est habitus.
Ad secundum dicendum quod, sicut passio corporis naturalis provenit ex
corporali praesentia agentis, ita passio animae provenit ex animali
praesentia agentis, absque praesentia corporali vel reali, inquantum
scilicet malum quod est futurum realiter, est praesens secundum
apprehensionem animae.
Ad tertium dicendum quod sensus non apprehendit futurum, sed ex eo
quod apprehendit praesens, animal naturali instinctu movetur ad
sperandum futurum bonum, vel timendum futurum malum.
|
|