|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod timor non sit specialis
passio. Dicit enim Augustinus, in libro octoginta trium quaest.,
quod quem non exanimat metus, nec cupiditas eum vastat, nec
aegritudo, idest tristitia, macerat, nec ventilat gestiens et vana
laetitia. Ex quo videtur quod, remoto timore, omnes aliae passiones
removentur. Non ergo passio est specialis, sed generalis.
2. Praeterea, philosophus dicit, in VI Ethic., quod ita se
habet in appetitu prosecutio et fuga, sicut in intellectu affirmatio et
negatio. Sed negatio non est aliquid speciale in intellectu, sicut
nec affirmatio, sed aliquid commune ad multa. Ergo nec fuga in
appetitu. Sed nihil est aliud timor quam fuga quaedam mali. Ergo
timor non est passio specialis.
3. Praeterea, si timor esset passio specialis, praecipue in
irascibili esset. Est autem timor etiam in concupiscibili. Dicit
enim philosophus, in II Rhetoric., quod timor est tristitia
quaedam, et Damascenus dicit quod timor est virtus desiderativa,
tristitia autem et desiderium sunt in concupiscibili, ut supra dictum
est. Non est ergo passio specialis, cum pertineat ad diversas
potentias.
Sed contra est quod condividitur aliis passionibus animae; ut patet
per Damascenum, in II libro.
Respondeo dicendum quod passiones animae recipiunt speciem ex
obiectis. Unde specialis passio est quae habet speciale obiectum.
Timor autem habet speciale obiectum, sicut et spes. Sicut enim
obiectum spei est bonum futurum arduum possibile adipisci; ita obiectum
timoris est malum futurum difficile cui resisti non potest. Unde timor
est specialis passio animae.
Ad primum ergo dicendum quod omnes passiones animae derivantur ex uno
principio, scilicet ex amore, in quo habent ad invicem connexionem.
Et ratione huius connexionis, remoto timore, removentur aliae
passiones animae, non ideo quia sit passio generalis.
Ad secundum dicendum quod non omnis fuga appetitus est timor, sed fuga
ab aliquo speciali obiecto, ut dictum est. Et ideo, licet fuga sit
quoddam generale, tamen timor est passio specialis.
Ad tertium dicendum quod timor nullo modo est in concupiscibili, non
enim respicit malum absolute, sed cum quadam difficultate vel
arduitate, ut ei resisti vix possit. Sed quia passiones irascibilis
derivantur a passionibus concupiscibilis et ad eas terminantur, ut
supra dictum est; ideo timori attribuuntur ea quae sunt
concupiscibilis. Dicitur enim timor esse tristitia, inquantum
obiectum, timoris est contristans, si praesens fuerit, unde et
philosophus dicit ibidem quod timor procedit ex phantasia futuri mali
corruptivi vel contristativi. Similiter et desiderium attribuitur a
Damasceno timori, quia, sicut spes oritur a desiderio boni ita timor
ex fuga mali; fuga autem mali oritur ex desiderio boni, ut ex supra
dictis patet.
|
|