|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod timor aliquis sit
naturalis. Dicit enim Damascenus, in III libro, quod est quidam
timor naturalis, nolente anima dividi a corpore.
2. Praeterea, timor ex amore oritur, ut dictum est. Sed est
aliquis amor naturalis, ut Dionysius dicit, IV cap. de Div.
Nom. Ergo etiam est aliquis timor naturalis.
3. Praeterea, timor opponitur spei, ut supra dictum est. Sed est
aliqua spes naturae, ut patet per id quod dicitur Rom. IV, de
Abraham, quod contra spem naturae, in spem gratiae credidit. Ergo
etiam est aliquis timor naturae.
Sed contra, ea quae sunt naturalia, communiter inveniuntur in rebus
animatis et inanimatis. Sed timor non invenitur in rebus inanimatis.
Ergo timor non est naturalis.
Respondeo dicendum quod aliquis motus dicitur naturalis, quia ad ipsum
inclinat natura. Sed hoc contingit dupliciter. Uno modo, quod totum
perficitur a natura, absque aliqua operatione apprehensivae virtutis,
sicut moveri sursum est motus naturalis ignis, et augeri est motus
naturalis animalium et plantarum. Alio modo dicitur motus naturalis,
ad quem natura inclinat, licet non perficiatur nisi per
apprehensionem, quia, sicut supra dictum est, motus cognitivae et
appetitivae virtutis reducuntur in naturam, sicut in principium
primum. Et per hunc modum, etiam ipsi actus apprehensivae virtutis,
ut intelligere, sentire et memorari, et etiam motus appetitus
animalis, quandoque dicuntur naturales. Et per hunc modum potest dici
timor naturalis. Et distinguitur a timore non naturali, secundum
diversitatem obiecti. Est enim, ut philosophus dicit in II
Rhetoric., timor de malo corruptivo, quod natura refugit propter
naturale desiderium essendi, et talis timor dicitur naturalis. Est
iterum de malo contristativo, quod non repugnat naturae, sed desiderio
appetitus, et talis timor non est naturalis. Sicut etiam supra amor,
concupiscentia et delectatio distincta sunt per naturale et non
naturale. Sed secundum primam acceptionem naturalis, sciendum est
quod quaedam de passionibus animae quandoque dicuntur naturales, ut
amor, desiderium et spes, aliae vero naturales dici non possunt. Et
hoc ideo, quia amor et odium, desiderium et fuga, important
inclinationem quandam ad prosequendum bonum et fugiendum malum; quae
quidem inclinatio pertinet etiam ad appetitum naturalem. Et ideo est
amor quidam naturalis, et desiderium vel spes potest quodammodo dici
etiam in rebus naturalibus cognitione carentibus. Sed aliae passiones
animae important quosdam motus ad quos nullo modo sufficit inclinatio
naturalis. Vel quia de ratione harum passionum est sensus seu
cognitio, sicut dictum est quod apprehensio requiritur ad rationem
delectationis et doloris, unde quae carent cognitione, non possunt
dici delectari vel dolere. Aut quia huiusmodi motus sunt contra
rationem inclinationis naturalis, puta quod desperatio refugit bonum
propter aliquam difficultatem; et timor refugit impugnationem mali
contrarii, ad quod est inclinatio naturalis. Et ideo huiusmodi
passiones nullo modo attribuuntur rebus inanimatis.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|