|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter
Damascenus assignet sex species timoris, scilicet segnitiem,
erubescentiam, verecundiam, admirationem, stuporem, agoniam. Ut
enim philosophus dicit, in II Rhetoric., timor est de malo
contristativo. Ergo species timoris debent respondere speciebus
tristitiae. Sunt autem quatuor species tristitiae, ut supra dictum
est. Ergo solum debent esse quatuor species timoris, eis
correspondentes.
2. Praeterea, illud quod in actu nostro consistit, nostrae
potestati subiicitur. Sed timor est de malo quod excedit potestatem
nostram, ut dictum est. Non ergo segnities et erubescentia et
verecundia, quae respiciunt operationem nostram, debent poni species
timoris.
3. Praeterea, timor est de futuro, ut dictum est. Sed verecundia
est de turpi actu iam commisso, ut Gregorius Nyssenus dicit. Ergo
verecundia non est species timoris.
4. Praeterea, timor non est nisi de malo. Sed admiratio et stupor
sunt de magno et insolito, sive bono sive malo. Ergo admiratio et
stupor non sunt species timoris.
5. Praeterea, philosophi ex admiratione sunt moti ad inquirendum
veritatem, ut dicitur in principio Metaphys. Timor autem non movet
ad inquirendum, sed magis ad fugiendum. Ergo admiratio non est
species timoris.
Sed in contrarium sufficiat auctoritas Damasceni et Gregorii
Nysseni.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, timor est de futuro malo
quod excedit potestatem timentis, ut scilicet ei resisti non possit.
Sicut autem bonum hominis, ita et malum, potest considerari vel in
operatione ipsius, vel in exterioribus rebus. In operatione autem
ipsius hominis, potest duplex malum timeri. Primo quidem, labor
gravans naturam. Et sic causatur segnities, cum scilicet aliquis
refugit operari, propter timorem excedentis laboris. Secundo,
turpitudo laedens opinionem. Et sic, si turpitudo timeatur in actu
committendo, est erubescentia, si autem sit de turpi iam facto, est
verecundia. Malum autem quod in exterioribus rebus consistit,
triplici ratione potest excedere hominis facultatem ad resistendum.
Primo quidem, ratione suae magnitudinis, cum scilicet aliquis
considerat aliquod magnum malum, cuius exitum considerare non
sufficit. Et sic est admiratio. Secundo, ratione dissuetudinis,
quia scilicet aliquod malum inconsuetum nostrae considerationi
offertur, et sic est magnum nostra reputatione. Et hoc modo est
stupor, qui causatur ex insolita imaginatione. Tertio modo, ratione
improvisionis, quia scilicet provideri non potest, sicut futura
infortunia timentur. Et talis timor dicitur agonia.
Ad primum ergo dicendum quod illae species tristitiae quae supra
positae sunt, non accipiuntur secundum diversitatem obiecti, sed
secundum effectus, et secundum quasdam speciales rationes. Et ideo
non oportet quod illae species tristitiae respondeant istis speciebus
timoris, quae accipiuntur secundum divisionem propriam obiecti ipsius
timoris.
Ad secundum dicendum quod operatio secundum quod iam fit, subditur
potestati operantis. Sed aliquid circa operationem considerari potest
facultatem operantis excedens, propter quod aliquis refugit actionem.
Et secundum hoc, segnities, erubescentia et verecundia ponuntur
species timoris.
Ad tertium dicendum quod de actu praeterito potest timeri convitium vel
opprobrium futurum. Et secundum hoc, verecundia est species timoris.
Ad quartum dicendum quod non quaelibet admiratio et stupor sunt species
timoris, sed admiratio quae est de magno malo, et stupor qui est de
malo insolito. Vel potest dici quod, sicut segnities refugit laborem
exterioris operationis, ita admiratio et stupor refugiunt difficultatem
considerationis rei magnae et insolitae, sive sit bona sive mala, ut
hoc modo se habeat admiratio et stupor ad actum intellectus, sicut
segnities ad exteriorem actum.
Ad quintum dicendum quod admirans refugit in praesenti dare iudicium de
eo quod miratur, timens defectum, sed in futurum inquirit. Stupens
autem timet et in praesenti iudicare, et in futuro inquirere. Unde
admiratio est principium philosophandi, sed stupor est philosophicae
considerationis impedimentum.
|
|