|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod bonum sit obiectum
timoris. Dicit enim Augustinus, in libro octoginta trium quaest.,
quod nihil timemus, nisi ne id quod amamus, aut adeptum amittamus,
aut non adipiscamur speratum. Sed id quod amamus est bonum. Ergo
timor respicit bonum sicut proprium obiectum.
2. Praeterea, philosophus dicit, in II Rhetoric., quod
potestas, et super alium ipsum esse, est terribile. Sed huiusmodi
est quoddam bonum. Ergo bonum est obiectum timoris.
3. Praeterea, in Deo nihil malum esse potest. Sed mandatur nobis
ut Deum timeamus; secundum illud Psalmi XXXIII, timete
dominum, omnes sancti eius. Ergo etiam timor est de bono.
Sed contra est quod Damascenus dicit, in II libro, quod timor est
de malo futuro.
Respondeo dicendum quod timor est quidam motus appetitivae virtutis.
Ad virtutem autem appetitivam pertinet prosecutio et fuga, ut dicitur
in VI Ethic. Est autem prosecutio boni. Fuga autem mali. Unde
quicumque motus appetitivae virtutis importat prosecutionem, habet
aliquod bonum pro obiecto, quicumque autem importat fugam, habet malum
pro obiecto. Unde, cum timor fugam quandam importet, primo et per se
respicit malum sicut proprium obiectum. Potest autem respicere etiam
bonum, secundum quod habet habitudinem ad malum. Quod quidem potest
esse dupliciter. Uno quidem modo, inquantum per malum privatur
bonum. Ex hoc autem ipso est aliquid malum, quod est privativum
boni. Unde, cum fugiatur malum quia malum est, sequitur ut fugiatur
quia privat bonum quod quis amando prosequitur. Et secundum hoc dicit
Augustinus quod nulla est causa timendi, nisi ne amittatur bonum
amatum. Alio modo comparatur bonum ad malum, ut causa ipsius,
inquantum scilicet aliquod bonum sua virtute potest inducere aliquod
nocumentum in bono amato. Et ideo, sicut spes, ut supra dictum est,
ad duo respicit, scilicet ad bonum in quod tendit, et ad id per quod
sperat se bonum concupitum adipisci; ita etiam timor ad duo respicit,
scilicet ad malum quod refugit, et ad illud bonum quod sua virtute
potest infligere malum. Et per hunc modum Deus timetur ab homine,
inquantum potest infligere poenam, vel spiritualem vel corporalem.
Per hunc etiam modum timetur potestas alicuius hominis, maxime quando
est laesa, vel quando est iniusta, quia sic in promptu habet
nocumentum inferre. Ita etiam timetur super alium esse, idest inniti
alii, ut scilicet in eius potestate sic constitutum nobis nocumentum
inferre, sicut ille qui est conscius criminis, timetur, ne crimen
revelet.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|