|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod timor non sit de malo
naturae. Dicit enim philosophus, in II Rhetoric., quod timor
consiliativos facit. Non autem consiliamur de his quae a natura
eveniunt, ut dicitur in III Ethic. Ergo timor non est de malo
naturae.
2. Praeterea, defectus naturales semper homini imminent, ut mors et
alia huiusmodi. Si igitur de huiusmodi malis esset timor, oporteret
quod homo semper esset in timore.
3. Praeterea, natura non movet ad contraria. Sed malum naturae
provenit ex natura. Ergo quod timendo aliquis refugiat huiusmodi
malum, non est a natura. Timor ergo naturalis non est de malo
naturae; ad quem tamen hoc malum pertinere videtur.
Sed contra est quod philosophus dicit, in III Ethic., quod inter
omnia terribilissimum est mors, quae est malum naturae.
Respondeo dicendum quod, sicut philosophus dicit in II Rhetoric.,
timor provenit ex phantasia futuri mali corruptivi vel contristativi.
Sicut autem contristativum malum est quod contrariatur voluntati; ita
corruptivum malum est quod contrariatur naturae. Et hoc est malum
naturae. Unde de malo naturae potest esse timor. Sed considerandum
est quod malum naturae quandoque est a causa naturali, et tunc dicitur
malum naturae, non solum quia privat naturae bonum, sed etiam quia est
effectus naturae; sicut mors naturalis, et alii huiusmodi defectus.
Aliquando vero malum naturae provenit ex causa non naturali, sicut
mors quae violenter infertur a persecutore. Et utroque modo malum
naturae quodammodo timetur, et quodammodo non timetur. Cum enim timor
proveniat ex phantasia futuri mali, ut dicit philosophus; illud quod
removet futuri mali phantasiam, excludit etiam timorem. Quod autem
non appareat aliquod malum ut futurum, potest ex duobus contingere.
Uno quidem modo, ex hoc quod est remotum et distans, hoc enim,
propter distantiam, imaginamur ut non futurum. Et ideo vel non
timemus, vel parum timemus. Ut enim philosophus dicit, in II
Rhetoric., quae valde longe sunt non timentur, sciunt enim omnes,
quod morientur; sed quia non prope est, nihil curant. Alio modo
aestimatur aliquod malum quod est futurum, ut non futurum, propter
necessitatem, quae facit ipsum aestimare ut praesens. Unde
philosophus dicit, in II Rhetoric., quod illi qui iam decapitantur
non timent, videntes sibi necessitatem mortis imminere; sed ad hoc
quod aliquis timeat, oportet adesse aliquam spem salutis. Sic igitur
malum naturae non timetur, quia non apprehenditur ut futurum. Si vero
malum naturae, quod est corruptivum, apprehendatur ut propinquum, et
tamen cum aliqua spe evasionis, tunc timebitur.
Ad primum ergo dicendum quod malum naturae quandoque non provenit a
natura, ut dictum est. Secundum tamen quod a natura provenit, etsi
non ex toto vitari possit, potest tamen differri. Et sub hac spe,
potest esse consilium de vitatione ipsius.
Ad secundum dicendum quod malum naturae, etsi semper immineat, non
tamen semper imminet de propinquo. Et ideo non semper timetur.
Ad tertium dicendum quod mors et alii defectus naturae proveniunt a
natura universali, quibus tamen repugnat natura particularis quantum
potest. Et sic ex inclinatione particularis naturae, est dolor et
tristitia de huiusmodi malis, cum sunt praesentia; et timor, si
immineant in futurum.
|
|