|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod insolita et repentina
non sint magis terribilia. Sicut enim spes est de bono, ita timor est
de malo. Sed experientia facit ad augmentum spei in bonis. Ergo
etiam facit ad augmentum timoris in malis.
2. Praeterea, philosophus dicit, in II Rhetoric., quod magis
timentur non qui acutae sunt irae, sed mites et astuti. Constat autem
quod illi qui acutae irae sunt, magis habent subitos motus. Ergo ea
quae sunt subita, sunt minus terribilia.
3. Praeterea, quae sunt subita, minus considerari possunt. Sed
tanto aliqua magis timentur, quanto magis considerantur, unde
philosophus dicit, in III Ethic., quod aliqui videntur fortes
propter ignorantiam, qui, si cognoverint quod aliud sit quam
suspicantur, fugiunt. Ergo repentina minus timentur.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in II Confess., timor
insolita et repentina exhorrescit, rebus quae amantur adversantia, dum
praecavet securitati.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, obiectum timoris est
malum imminens quod non de facili repelli potest. Hoc autem ex duobus
contingit, scilicet ex magnitudine mali, et ex debilitate timentis.
Ad utrumque autem horum operatur quod aliquid sit insolitum et
repentinum. Primo quidem, facit ad hoc quod malum imminens maius
appareat. Omnia enim corporalia, et bona et mala, quanto magis
considerantur, minora apparent. Et ideo, sicut propter diuturnitatem
dolor praesentis mali mitigatur, ut patet per Tullium in III de
Tusculanis quaest.; ita etiam ex praemeditatione minuitur timor
futuri mali. Secundo, aliquid esse insolitum et repentinum facit ad
debilitatem timentis, inquantum subtrahit remedia quae homo potest
praeparare ad repellendum futurum malum, quae esse non possunt quando
ex improviso malum occurrit.
Ad primum ergo dicendum quod obiectum spei est bonum quod quis potest
adipisci. Et ideo ea quae augmentant potestatem hominis, nata sunt
augere spem, et eadem ratione, diminuere timorem, quia timor est de
malo cui non de facili potest resisti. Quia igitur experientia facit
hominem magis potentem ad operandum, ideo, sicut auget spem, ita
diminuit timorem.
Ad secundum dicendum quod illi qui habent iram acutam, non occultant
eam, et ideo nocumenta ab eis illata non ita sunt repentina, quin
praevideantur. Sed homines mites et astuti occultant iram, et ideo
nocumentum quod ab eis imminet, non potest praevideri, sed ex
improviso advenit. Et propter hoc philosophus dicit quod tales magis
timentur.
Ad tertium dicendum quod, per se loquendo, bona vel mala corporalia
in principio maiora apparent. Cuius ratio est, quia unumquodque magis
apparet, contrario iuxta se posito. Unde cum aliquis statim a
paupertate ad divitias transit, propter paupertatem praeexistentem
divitias magis aestimat, et e contrario divites statim ad paupertatem
devenientes, eam magis horrent. Et propter hoc, malum repentinum
magis timetur, quia magis videtur esse malum. Sed potest propter
aliquod accidens contingere quod magnitudo alicuius mali lateat, puta
cum hostes se insidiose occultant. Et tunc verum est quod malum ex
diligenti consideratione fit terribilius.
|
|