|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod ea quae non habent
remedium, non sint magis timenda. Ad timorem enim requiritur quod
remaneat aliqua spes salutis, ut supra dictum est. Sed in malis quae
non habent remedium, nulla remanet spes salutis. Ergo talia mala
nullo modo timentur.
2. Praeterea, malo mortis nullum remedium adhiberi potest, non
enim, secundum naturam, potest esse reditus a morte ad vitam. Non
tamen mors maxime timetur, ut dicit philosophus, in II Rhetoric.
Non ergo ea magis timentur quae remedium non habent.
3. Praeterea, philosophus dicit, in I Ethic., quod non est
magis bonum quod est diuturnius, eo quod est unius diei, neque quod
est perpetuum, eo quod non est perpetuum. Ergo, eadem ratione,
neque maius malum. Sed ea quae non habent remedium, non videntur
differre ab aliis nisi propter diuturnitatem vel perpetuitatem. Ergo
propter hoc non sunt peiora, vel magis timenda.
Sed contra est quod philosophus dicit, in II Rhetoric., quod
omnia timenda sunt terribiliora quaecumque, si peccaverint, corrigi
non contingit; aut quorum auxilia non sunt; aut non facilia.
Respondeo dicendum quod obiectum timoris est malum, unde illud quod
facit ad augmentum mali, facit ad augmentum timoris. Malum autem
augetur non solum secundum speciem ipsius mali, sed etiam secundum
circumstantias, ut ex supra dictis apparet. Inter ceteras autem
circumstantias, diuturnitas, vel etiam perpetuitas, magis videtur
facere ad augmentum mali. Ea enim quae sunt in tempore, secundum
durationem temporis quodammodo mensurantur, unde si pati aliquid in
tanto tempore est malum, pati idem in duplo tempore apprehenditur ut
duplatum. Et secundum hanc rationem, pati idem in infinito tempore,
quod est perpetuo pati, habet quodammodo infinitum augmentum. Mala
autem quae, postquam advenerint, non possunt habere remedium, vel non
de facili, accipiuntur ut perpetua vel diuturna. Et ideo maxime
redduntur timenda.
Ad primum ergo dicendum quod remedium mali est duplex. Unum, per
quod impeditur futurum malum, ne adveniat. Et tali remedio sublato,
aufertur spes, et per consequens timor. Unde de tali remedio nunc non
loquimur. Aliud remedium mali est, quo malum iam praesens removetur.
Et de tali remedio nunc loquimur.
Ad secundum dicendum quod, licet mors sit irremediabile malum,
tamen, quia non imminet de prope, non timetur, ut supra dictum est.
Ad tertium dicendum quod philosophus ibi loquitur de per se bono, quod
est bonum secundum speciem suam. Sic autem non fit aliquid magis bonum
propter diuturnitatem vel perpetuitatem, sed propter naturam ipsius
boni.
|
|