|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod amor non sit causa
timoris. Illud enim quod introducit aliquid, est causa eius. Sed
timor introducit amorem caritatis, ut Augustinus dicit, super
canonicam Ioan. Ergo timor est causa amoris, et non e converso.
2. Praeterea, philosophus dicit, in II Rhetoric., quod illi
maxime timentur, a quibus expectamus imminere nobis aliqua mala. Sed
per hoc quod ab aliquo expectamus malum, magis provocamur ad odium eius
quam ad amorem. Ergo timor magis causatur ab odio quam ab amore.
3. Praeterea, supra dictum est quod ea quae sunt a nobis ipsis, non
habent rationem terribilium. Sed ea quae sunt ex amore, maxime
proveniunt ex intimo cordis. Ergo timor ex amore non causatur.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro octoginta trium
quaest., nulli dubium est non aliam esse metuendi causam, nisi ne id
quod amamus, aut adeptum amittamus, aut non adipiscamur speratum.
Omnis ergo timor causatur ex hoc quod aliquid amamus. Amor igitur est
causa timoris.
Respondeo dicendum quod obiecta passionum animae se habent ad eas
tanquam formae ad res naturales vel artificiales, quia passiones animae
speciem recipiunt ab obiectis, sicut res praedictae a suis formis.
Sicut igitur quidquid est causa formae, est causa rei constitutae per
ipsam; ita etiam quidquid, et quocumque modo, est causa obiecti, est
causa passionis. Contingit autem aliquid esse causam obiecti vel per
modum causae efficientis, vel per modum dispositionis materialis.
Sicut obiectum delectationis est bonum apparens conveniens coniunctum,
cuius causa efficiens est illud quod facit coniunctionem, vel quod
facit convenientiam vel bonitatem, vel apparentiam huiusmodi boni;
causa autem per modum dispositionis materialis, est habitus, vel
quaecumque dispositio secundum quam fit alicui conveniens aut apparens
illud bonum quod est ei coniunctum. Sic igitur, in proposito,
obiectum timoris est aestimatum malum futurum propinquum cui resisti de
facili non potest. Et ideo illud quod potest inferre tale malum, est
causa effectiva obiecti timoris, et per consequens ipsius timoris.
Illud autem per quod aliquis ita disponitur ut aliquid sit ei tale,
est causa timoris, et obiecti eius, per modum dispositionis
materialis. Et hoc modo amor est causa timoris, ex hoc enim quod
aliquis amat aliquod bonum, sequitur quod privativum talis boni sit ei
malum, et per consequens quod timeat ipsum tanquam malum.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, timor per se et
primo respicit ad malum, quod refugit, quod opponitur alicui bono
amato. Et sic per se timor nascitur ex amore. Secundario vero
respicit ad id per quod provenit tale malum. Et sic per accidens
quandoque timor inducit amorem, inquantum scilicet homo qui timet
puniri a Deo, servat mandata eius, et sic incipit sperare, et spes
introducit amorem, ut supra dictum est.
Ad secundum dicendum quod ille a quo expectantur mala, primo quidem
odio habetur, sed postquam ab ipso iam incipiunt sperari bona, tunc
incipit amari. Bonum autem cui contrariatur malum quod timetur, a
principio amabatur.
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de eo quod est causa mali
terribilis per modum efficientis. Amor autem est causa eius per modum
materialis dispositionis, ut dictum est.
|
|