|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod defectus non sit causa
timoris. Illi enim qui potentiam habent, maxime timentur. Sed
defectus contrariatur potentiae. Ergo defectus non est causa timoris.
2. Praeterea, illi qui iam decapitantur, maxime sunt in defectu.
Sed tales non timent. Ut dicitur in II Rhetoric. Ergo defectus
non est causa timoris.
3. Praeterea, decertare ex fortitudine provenit, non ex defectu.
Sed decertantes timent eos qui pro eisdem decertant, ut dicitur in
II Rhetoric. Ergo defectus non est causa timoris.
Sed contra, contrariorum contrariae sunt causae. Sed divitiae, et
robur, et multitudo amicorum, et potestas, excludunt timorem, ut
dicitur in II Rhetoric. Ergo ex defectu horum timor causatur.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, duplex causa timoris
accipi potest, una quidem per modum materialis dispositionis, ex parte
eius qui timet; alia per modum causae efficientis, ex parte eius qui
timetur. Quantum igitur ad primum, defectus, per se loquendo, est
causa timoris, ex aliquo enim defectu virtutis contingit quod non
possit aliquis de facili repellere imminens malum. Sed tamen ad
causandum timorem requiritur defectus cum aliqua mensura. Minor enim
est defectus qui causat timorem futuri mali, quam defectus consequens
malum praesens, de quo est tristitia. Et adhuc esset maior defectus,
si totaliter sensus mali auferretur, vel amor boni cuius contrarium
timetur. Quantum vero ad secundum, virtus et robur, per se
loquendo, est causa timoris, ex hoc enim quod aliquid quod
apprehenditur ut nocivum, est virtuosum, contingit quod eius effectus
repelli non potest. Contingit tamen per accidens quod aliquis defectus
ex ista parte causat timorem, inquantum ex aliquo defectu contingit
quod aliquis velit nocumentum inferre, puta propter iniustitiam, vel
quia ante laesus fuit, vel quia timet laedi.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de causa timoris ex
parte causae efficientis.
Ad secundum dicendum quod illi qui iam decapitantur, sunt in passione
praesentis mali. Et ideo iste defectus excedit mensuram timoris.
Ad tertium dicendum quod decertantes timent non propter potentiam, qua
decertare possunt, sed propter defectum potentiae, ex quo contingit
quod se superaturos non confidunt.
|
|