|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod timor non faciat
contractionem. Contractione enim facta, calor et spiritus ad
interiora revocantur. Sed ex multitudine caloris et spirituum in
interioribus, magnificatur cor ad audacter aliquid aggrediendum, ut
patet in iratis, cuius contrarium in timore accidit. Non ergo timor
facit contractionem.
2. Praeterea, multiplicatis spiritibus et calore in interioribus per
contractionem, sequitur quod homo in vocem prorumpat, ut patet in
dolentibus. Sed timentes non emittunt vocem, sed magis redduntur
taciturni. Ergo timor non facit contractionem.
3. Praeterea, verecundia est quaedam species timoris, ut supra
dictum est. Sed verecundati rubescunt, ut dicit Tullius, IV de
Tusculanis quaest., et philosophus in IV Ethic. Rubor autem
faciei non attestatur contractioni, sed contrario. Non ergo
contractio est effectus timoris.
Sed contra est quod Damascenus dicit, in III libro, quod timor
est virtus secundum systolen, idest secundum contractionem.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, in passionibus
animae est sicut formale ipse motus appetitivae potentiae, sicut autem
materiale transmutatio corporalis, quorum unum alteri proportionatur.
Unde secundum similitudinem et rationem appetitivi motus, sequitur
corporalis transmutatio. Quantum autem ad animalem motum appetitus,
timor contractionem quandam importat. Cuius ratio est, quia timor
provenit ex phantasia alicuius mali imminentis quod difficile repelli
potest, ut supra dictum est. Quod autem aliquid difficile possit
repelli, provenit ex debilitate virtutis, ut supra dictum est.
Virtus autem, quanto est debilior, tanto ad pauciora se potest
extendere. Et ideo ex ipsa imaginatione quae causat timorem, sequitur
quaedam contractio in appetitu. Sicut etiam videmus in morientibus
quod natura retrahitur ad interiora, propter debilitatem virtutis, et
videmus etiam in civitatibus quod, quando cives timent, retrahunt se
ab exterioribus, et recurrunt, quantum possunt, ad interiora. Et
secundum similitudinem huius contractionis, quae pertinet ad appetitum
animalem, sequitur etiam in timore ex parte corporis, contractio
caloris et spirituum ad interiora.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut philosophus dicit in libro de
problematibus, licet in timentibus retrahantur spiritus ab exterioribus
ad interiora, non tamen est idem motus spirituum in iratis et
timentibus. Nam in iratis, propter calorem et subtilitatem
spirituum, quae proveniunt ex appetitu vindictae, interius fit
spirituum motus ab inferioribus ad superiora, et ideo congregantur
spiritus et calor circa cor. Ex quo sequitur quod irati redduntur
prompti et audaces ad invadendum. Sed in timentibus, propter
frigiditatem ingrossantem, spiritus moventur a superioribus ad
inferiora, quae quidem frigiditas contingit ex imaginatione defectus
virtutis. Et ideo non multiplicantur calor et spiritus circa cor, sed
magis a corde refugiunt. Et propter hoc, timentes non prompte
invadunt, sed magis refugiunt.
Ad secundum dicendum quod naturale est cuilibet dolenti, sive homini
sive animali, quod utatur quocumque auxilio potest, ad repellendum
nocivum praesens quod infert dolorem, unde videmus quod animalia
dolentia percutiunt vel faucibus vel cornibus. Maximum autem auxilium
ad omnia in animalibus est calor et spiritus. Et ideo in dolore natura
conservat calorem et spiritum interius, ut hoc utatur ad repellendum
nocivum. Et ideo philosophus dicit, in libro de problematibus, quod
multiplicatis introrsum spiritibus et calore, necesse est quod
emittantur per vocem. Et propter hoc, dolentes vix se possunt
continere quin clament. Sed in timentibus fit motus interioris caloris
et spirituum a corde ad inferiora, ut dictum est. Et ideo timor
contrariatur formationi vocis, quae fit per emissionem spirituum ad
superiora per os. Et propter hoc, timor tacentes facit. Et inde est
etiam quod timor trementes facit, ut dicit philosophus, in libro de
problematibus.
Ad tertium dicendum quod pericula mortis non solum contrariantur
appetitui animali, sed etiam contrariantur naturae. Et propter hoc,
in huiusmodi timore non solum fit contractio ex parte appetitus, sed
etiam ex parte naturae corporalis, sic enim disponitur animal ex
imaginatione mortis contrahens calorem ad interiora, sicut quando
naturaliter mors imminet. Et inde est quod timentes mortem
pallescunt, ut dicitur in IV Ethic. Sed malum quod timet
verecundia, non opponitur naturae, sed solum appetitui animali. Et
ideo fit quidem contractio secundum appetitum animalem, non autem
secundum naturam corporalem, sed magis anima, quasi in se contracta,
vacat ad motionem spirituum et caloris, unde fit eorum diffusio ad
exteriora. Et propter hoc, verecundati rubescunt.
|
|