|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod timor non faciat
consiliativos. Non enim est eiusdem consiliativos facere, et
consilium impedire. Sed timor consilium impedit, omnis enim passio
perturbat quietem, quae requiritur ad bonum usum rationis. Ergo timor
non facit consiliativos.
2. Praeterea, consilium est actus rationis de futuris cogitantis et
deliberantis. Sed aliquis timor est excutiens cogitata, et mentem a
suo loco removet, ut Tullius dicit, in IV de Tusculanis quaest.
Ergo timor non facit consiliativos, sed magis impedit consilium.
3. Praeterea, sicut consilium adhibetur ad vitanda mala, ita etiam
adhibetur ad consequenda bona. Sed sicut timor est de malis vitandis,
ita spes est de bonis consequendis. Ergo timor non facit magis
consiliativos quam spes.
Sed contra est quod philosophus dicit, in II Rhetoric., quod
timor consiliativos facit.
Respondeo dicendum quod aliquis potest dici consiliativus dupliciter.
Uno modo, a voluntate seu sollicitudine consiliandi. Et sic timor
consiliativos facit. Quia, ut philosophus in III Ethic. dicit,
consiliamur de magnis, in quibus quasi nobis ipsis discredimus. Ea
autem quae timorem incutiunt, non sunt simpliciter mala, sed habent
quandam magnitudinem, tum ex eo quod apprehenduntur ut quae
difficiliter repelli possunt; tum etiam quia apprehenduntur ut de prope
existentia, sicut iam dictum est. Unde homines maxime in timoribus
quaerunt consiliari. Alio modo dicitur aliquis consiliativus, a
facultate bene consiliandi. Et sic nec timor, nec aliqua passio
consiliativos facit. Quia homini affecto secundum aliquam passionem,
videtur aliquid vel maius vel minus quam sit secundum rei veritatem,
sicut amanti videntur ea quae amat, meliora; et timenti, ea quae
timet, terribiliora. Et sic ex defectu rectitudinis iudicii,
quaelibet passio, quantum est de se, impedit facultatem bene
consiliandi.
Et per hoc patet responsio ad primum.
Ad secundum dicendum quod quanto aliqua passio est fortior, tanto
magis homo secundum ipsam affectus, impeditur. Et ideo quando timor
fuerit fortis, vult quidem homo consiliari, sed adeo perturbatur in
suis cogitationibus, quod consilium adinvenire non potest. Si autem
sit parvus timor, qui sollicitudinem consiliandi inducat, nec multum
rationem conturbet; potest etiam conferre ad facultatem bene
consiliandi, ratione sollicitudinis consequentis.
Ad tertium dicendum quod etiam spes facit consiliativos, quia, ut in
II Rhetoric. philosophus dicit, nullus consiliatur de his de quibus
desperat; sicut nec de impossibilibus, ut dicitur in III Ethic.
Timor tamen facit magis consiliativos quam spes. Quia spes est de
bono, prout possumus ipsum consequi, timor autem de malo, prout vix
repelli potest, et ita magis respicit rationem difficilis timor quam
spes. In difficilibus autem, maxime in quibus nobis non confidimus,
consiliamur, sicut dictum est.
|
|