|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod tremor non sit effectus
timoris. Tremor enim ex frigore accidit, videmus enim infrigidatos
tremere. Timor autem non videtur causare frigus, sed magis calorem
desiccantem, cuius signum est quod timentes sitiunt, et praecipue in
maximis timoribus, sicut patet in illis qui ad mortem ducuntur. Ergo
timor non causat tremorem.
2. Praeterea, emissio superfluitatum ex calore accidit, unde, ut
plurimum, medicinae laxativae sunt calidae. Sed huiusmodi emissiones
superfluitatum ex timore frequenter contingunt. Ergo timor videtur
causare calorem. Et sic non causat tremorem.
3. Praeterea, in timore calor ab exterioribus ad interiora
revocatur. Si igitur propter huiusmodi revocationem caloris, in
exterioribus homo tremit; videtur quod similiter in omnibus
exterioribus membris deberet causari tremor ex timore. Hoc autem non
videtur. Non ergo tremor corporis est effectus timoris.
Sed contra est quod Tullius dicit, in IV de Tusculanis quaest.,
quod terrorem sequitur tremor, et pallor, et dentium crepitus.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, in timore fit
quaedam contractio ab exterioribus ad interiora, et ideo exteriora
frigida remanent. Et propter hoc in eis accidit tremor, qui causatur
ex debilitate virtutis continentis membra, ad huiusmodi autem
debilitatem maxime facit defectus caloris, qui est instrumentum quo
anima movet, ut dicitur in II de anima.
Ad primum ergo dicendum quod, calore ab exterioribus ad interiora
revocato, multiplicatur calor interius, et maxime versus inferiora,
idest circa nutritivam. Et ideo, consumpto humido, consequitur
sitis, et etiam interdum solutio ventris, et urinae emissio, et
quandoque etiam seminis. Vel huiusmodi emissio superfluitatum accidit
propter contractionem ventris et testiculorum, ut philosophus dicit,
in libro de problematibus.
Unde patet solutio ad secundum.
Ad tertium dicendum quod, quia in timore calor deserit cor, a
superioribus ad inferiora tendens, ideo timentibus maxime tremit cor,
et membra quae habent aliquam connexionem ad pectus, ubi est cor.
Unde timentes maxime tremunt in voce, propter vicinitatem vocalis
arteriae ad cor. Tremit etiam labium inferius, et tota inferior
mandibula, propter continuationem ad cor, unde et crepitus dentium
sequitur. Et eadem ratione brachia et manus tremunt. Vel etiam quia
huiusmodi membra sunt magis mobilia. Propter quod et genua tremunt
timentibus; secundum illud Isaiae XXXV, confortate manus
dissolutas, et genua trementia roborate.
|
|