|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod timor impediat
operationem. Operatio enim maxime impeditur ex perturbatione
rationis, quae dirigit in opere. Sed timor perturbat rationem, ut
dictum est. Ergo timor impedit operationem.
2. Praeterea, illi qui faciunt aliquid cum timore, facilius in
operando deficiunt, sicut si aliquis incedat super trabem in alto
positam, propter timorem de facili cadit; non autem caderet, si
incederet super eandem trabem in imo positam, propter defectum
timoris. Ergo timor impedit operationem.
3. Praeterea, pigritia, sive segnities, est quaedam species
timoris. Sed pigritia impedit operationem. Ergo et timor.
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Philipp. II, cum metu et
tremore vestram salutem operamini, quod non diceret, si timor bonam
operationem impediret. Timor ergo non impedit bonam operationem.
Respondeo dicendum quod operatio hominis exterior causatur quidem ab
anima sicut a primo movente, sed a membris corporeis sicut ab
instrumentis. Contingit autem operationem impediri et propter defectum
instrumenti, et propter defectum principalis moventis. Ex parte
igitur instrumentorum corporalium, timor, quantum est de se, semper
natus est impedire exteriorem operationem, propter defectum caloris qui
ex timore accidit in exterioribus membris. Sed ex parte animae, si
sit timor moderatus, non multum rationem perturbans; confert ad bene
operandum, inquantum causat quandam sollicitudinem, et facit hominem
attentius consiliari et operari. Si vero timor tantum increscat quod
rationem perturbet, impedit operationem etiam ex parte animae. Sed de
tali timore apostolus non loquitur.
Et per haec patet responsio ad primum.
Ad secundum dicendum quod illi qui cadunt de trabe in alto posita,
patiuntur perturbationem imaginationis, propter timorem casus
imaginati.
Ad tertium dicendum quod omnis timens refugit id quod timet, et ideo,
cum pigritia sit timor de ipsa operatione, inquantum est laboriosa,
impedit operationem, quia retrahit voluntatem ab ipsa. Sed timor qui
est de aliis rebus, intantum adiuvat operationem, inquantum inclinat
voluntatem ad operandum ea per quae homo effugit id quod timet.
|
|