|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod audacia non contrarietur
timori. Dicit enim Augustinus, in libro octoginta trium quaest.,
quod audacia vitium est. Vitium autem virtuti contrariatur. Cum ergo
timor non sit virtus, sed passio, videtur quod timori non contrarietur
audacia.
2. Praeterea, uni unum est contrarium. Sed timori contrariatur
spes. Non ergo contrariatur ei audacia.
3. Praeterea, unaquaeque passio excludit passionem oppositam. Sed
id quod excluditur per timorem, est securitas, dicit enim
Augustinus, II Confess., quod timor securitati praecavet ergo
securitas contrariatur timori. Non ergo audacia.
Sed contra est quod philosophus dicit, in II Rhetoric., quod
audacia est timori contraria.
Respondeo dicendum quod de ratione contrariorum est quod maxime a se
distent, ut dicitur in X Metaphys. Illud autem quod maxime distat a
timore, est audacia, timor enim refugit nocumentum futurum, propter
eius victoriam super ipsum timentem; sed audacia aggreditur periculum
imminens, propter victoriam sui supra ipsum periculum. Unde manifeste
timori contrariatur audacia.
Ad primum ergo dicendum quod ira et audacia, et omnium passionum
nomina, dupliciter accipi possunt. Uno modo, secundum quod important
absolute motus appetitus sensitivi in aliquod obiectum bonum vel malum,
et sic sunt nomina passionum. Alio modo, secundum quod simul cum
huiusmodi motu important recessum ab ordine rationis, et sic sunt
nomina vitiorum. Et hoc modo loquitur Augustinus de audacia, sed nos
loquimur nunc de audacia secundum primum modum.
Ad secundum dicendum quod uni secundum idem, non sunt plura
contraria, sed secundum diversa, nihil prohibet uni plura
contrariari. Et sic dictum est supra quod passiones irascibilis habent
duplicem contrarietatem, unam secundum oppositionem boni et mali, et
sic timor contrariatur spei; aliam secundum oppositionem accessus et
recessus, et sic timori contrariatur audacia, spei vero desperatio.
Ad tertium dicendum quod securitas non significat aliquid contrarium
timori, sed solam timoris exclusionem, ille enim dicitur esse
securus, qui non timet. Unde securitas opponitur timori sicut
privatio, audacia autem sicut contrarium. Et sicut contrarium
includit in se privationem, ita audacia securitatem.
|
|