|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod audacia non consequatur
spem. Audacia enim est respectu malorum et terribilium, ut dicitur in
III Ethic. Spes autem respicit bonum. Ut supra dictum est.
Ergo habent diversa obiecta, et non sunt unius ordinis. Non ergo
audacia consequitur spem.
2. Praeterea, sicut audacia contrariatur timori, ita desperatio
spei. Sed timor non sequitur desperationem, quinimmo desperatio
excludit timorem. Ut philosophus dicit, in II Rhetoric. Ergo
audacia non consequitur spem.
3. Praeterea, audacia intendit quoddam bonum, scilicet victoriam.
Sed tendere in bonum arduum pertinet ad spem. Ergo audacia est idem
spei. Non ergo consequitur ad spem.
Sed contra est quod philosophus dicit, in III Ethic., quod illi
qui sunt bonae spei, sunt audaces. Videtur ergo audacia consequi
spem.
Respondeo dicendum quod, sicut iam pluries dictum est, omnes
huiusmodi passiones animae ad appetitivam potentiam pertinent. Omnis
autem motus appetitivae potentiae reducitur ad prosecutionem vel fugam.
Prosecutio autem vel fuga est alicuius et per se, et per accidens,
per se quidem est prosecutio boni, fuga vero mali; per accidens autem
potest prosecutio esse mali, propter aliquod bonum adiunctum, et fuga
boni, propter aliquod malum adiunctum. Quod autem est per accidens,
sequitur ad id quod est per se. Et ideo prosecutio mali, sequitur
prosecutionem boni, sicut et fuga boni sequitur fugam mali. Haec
autem quatuor pertinent ad quatuor passiones, nam prosecutio boni
pertinet ad spem, fuga mali ad timorem, insecutio mali terribilis
pertinet ad audaciam, fuga vero boni pertinet ad desperationem. Unde
sequitur quod audacia consequitur ad spem, ex hoc enim quod aliquis
sperat superare terribile imminens, ex hoc audacter insequitur ipsum.
Ad timorem vero sequitur desperatio, ideo enim aliquis desperat, quia
timet difficultatem quae est circa bonum sperandum.
Ad primum ergo dicendum quod ratio sequeretur, si bonum et malum
essent obiecta non habentia ordinem ad invicem. Sed quia malum habet
aliquem ordinem ad bonum, est enim posterius bono, sicut privatio
habitu; ideo audacia, quae insequitur malum, est post spem, quae
insequitur bonum.
Ad secundum dicendum quod, etsi bonum simpliciter sit prius quam
malum, tamen fuga per prius debetur malo quam bono, sicut insecutio
per prius debetur bono quam malo. Et ideo sicut spes est prior quam
audacia, ita timor est prior quam desperatio. Et sicut ex timore non
semper sequitur desperatio, sed quando fuerit intensus; ita ex spe non
semper sequitur audacia, sed quando fuerit vehemens.
Ad tertium dicendum quod audacia, licet sit circa malum cui coniunctum
est bonum victoriae secundum aestimationem audacis, tamen respicit
malum, bonum vero adiunctum respicit spes. Et similiter desperatio
respicit bonum directe, quod refugit, malum vero adiunctum respicit
timor. Unde, proprie loquendo, audacia non est pars spei, sed eius
effectus, sicut nec desperatio est pars timoris, sed eius effectus.
Et propter hoc etiam audacia principalis passio esse non potest.
|
|