|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod defectus aliquis sit
causa audaciae. Dicit enim philosophus, in libro de problematibus,
quod amatores vini sunt fortes et audaces. Sed ex vino sequitur
defectus ebrietatis. Ergo audacia causatur ex aliquo defectu.
2. Praeterea, philosophus dicit, in II Rhetoric., quod
inexperti periculorum sunt audaces. Sed inexperientia defectus quidam
est. Ergo audacia ex defectu causatur.
3. Praeterea, iniusta passi audaciores esse solent; sicut etiam
bestiae cum percutiuntur, ut dicitur in III Ethic. Sed iniustum
pati ad defectum pertinet. Ergo audacia ex aliquo defectu causatur.
Sed contra est quod philosophus dicit, in II Rhetoric., quod
causa audaciae est, cum in phantasia spes fuerit salutarium ut prope
existentium, timendorum autem aut non entium, aut longe entium. Sed
id quod pertinet ad defectum, vel pertinet ad salutarium remotionem,
vel ad terribilium propinquitatem. Ergo nihil quod ad defectum
pertinet, est causa audaciae.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, audacia consequitur
spem, et contrariatur timori, unde quaecumque nata sunt causare spem,
vel excludere timorem, sunt causa audaciae. Quia vero timor et spes,
et etiam audacia, cum sint passiones quaedam, consistunt in motu
appetitus et in quadam transmutatione corporali; dupliciter potest
accipi causa audaciae, sive quantum ad provocationem spei, sive
quantum ad exclusionem timoris, uno modo quidem, ex parte appetitivi
motus; alio vero modo, ex parte transmutationis corporalis. Ex parte
quidem appetitivi motus, qui sequitur apprehensionem, provocatur spes
causans audaciam, per ea quae faciunt nos aestimare quod possibile sit
adipisci victoriam; vel secundum propriam potentiam, sicut fortitudo
corporis, experientia in periculis, multitudo pecuniarum, et alia
huiusmodi; sive per potentiam aliorum, sicut multitudo amicorum vel
quorumcumque auxiliantium, et praecipue si homo confidat de auxilio
divino; unde illi qui se bene habent ad divina, audaciores sunt, ut
etiam philosophus dicit, in II Rhetoric. Timor autem excluditur,
secundum istum modum, per remotionem terribilium appropinquantium,
puta quia homo non habet inimicos, quia nulli nocuit, quia non videt
aliquod periculum imminere; illis enim videntur maxime pericula
imminere, qui aliis nocuerunt. Ex parte vero transmutationis
corporalis, causatur audacia per provocationem spei et exclusionem
timoris, ex his quae faciunt caliditatem circa cor. Unde philosophus
dicit, in libro de partibus animalium, quod illi qui habent parvum cor
secundum quantitatem, sunt magis audaces; et animalia habentia magnum
cor secundum quantitatem, sunt timida, quia calor naturalis non tantum
potest calefacere magnum cor; sicut parvum, sicut ignis non tantum
potest calefacere magnam domum, sicut parvam. Et in libro de
problematibus dicit quod habentes pulmonem sanguineum, sunt
audaciores, propter caliditatem cordis exinde consequentem. Et ibidem
dicit quod vini amatores sunt magis audaces, propter caliditatem vini,
unde et supra dictum est quod ebrietas facit ad bonitatem spei,
caliditas enim cordis repellit timorem, et causat spem, propter cordis
extensionem et amplificationem.
Ad primum ergo dicendum quod ebrietas causat audaciam, non inquantum
est defectus, sed inquantum facit cordis dilatationem, et inquantum
etiam facit aestimationem cuiusdam magnitudinis.
Ad secundum dicendum quod illi qui sunt inexperti periculorum, sunt
audaciores, non propter defectum, sed per accidens, inquantum
scilicet, propter inexperientiam, neque debilitatem suam cognoscunt,
neque praesentiam periculorum. Et ita, per subtractionem causae
timoris, sequitur audacia.
Ad tertium dicendum quod, sicut philosophus dicit in II
Rhetoric., iniustum passi redduntur audaciores, quia aestimant quod
Deus iniustum passis auxilium ferat. Et sic patet quod nullus
defectus causat audaciam nisi per accidens, inquantum scilicet habet
adiunctam aliquam excellentiam, vel veram vel aestimatam, vel ex parte
sui vel ex parte alterius.
|
|